Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
324 | de phaenomenis |
naturalibus cognoscendis obsit, superfluum esset estendere, ciim id multis argumentis centra Platonem Aristoteles demonstrarit; sed eorum tantum basini attingam, quae propositae disputationi confert: nempe sensibiles formas ac qualitates, veluti re, absque interitii et corruptione, a subiecto separar! minime possiint, ita nec mente, absque veritatis iactura, abstrahi et secerni; quod ego in causa esse puto eius, quod a philosophis perhibetur et experientia cognoscitur, nempe circa communia sensibilia, motum scilicet, quietem, numerum, magnitudinem et figuram, sensus decipi; qui circa propria, ut colorem, vel saporem, aut nullo modo aut quam minimum falli solent. Cum enim communia sensibilia non huius aut illius certi et determinati quanti passiones sint, ut propria sensibilia esse necesse est, io quae ad certas dispositiones sequuntur, sed quanto accidant, ut quantum est et ut eius passiones; inde fit, ut sensus nihil certi aut constituti de eis iudicare possit. Quam enim de bis conceptionem iudicat cum uno proprio sensibili esse veram, cum altero invenit esse falsam; ex colore enim remum sub aqua visum iudicat esse fractum,§ 1quem ex continuitate partium tactu cognoscit integrum. Et omnino, veluti sensus circa substantias fallitur tamquam circa sensibilia per accidens, ut cum ex simitate nasi et crespitudine capillorum Socrati similem Socratem existimat§ 2; ita circa ea, quae primo inhaerent substantiae, et quibus mediis sensibilia propria substantiis accidunt, facile decipitur; ut cum iudicat magnitudinem, tum continuam tum discretam, figuram, motum et quietem, quae proximae inhaerent substantiae, et quibus mediis reliquae affectiones substantiis accidunt, ut sapor, color, sonus, odor et tangibiles qualitates. Quare et opinio circa haec vera et falsa esse potest: falsa, si cum decipiente sensu conspiret, et eius iudicium sequatur; ut cum Epicureus opinatur Solem bipedalem, quia tantam eius magnitudinem oculis conspicatur: vera autem, si rationis recto ratiocinantis, atque alium certiorem sensum sequentis, iuditio inliaereat. Deceptionem enim imius sensus, alterius sensus certius iu<licantis iudicium circa idem obiectum commune, et ratio certiorem sensum sequuta, emendare possunt; ut cum oculus baculum sub aqua iudicat fractum, eius deceptionem sensus tactus corrigere potest: aut ideminet sensus visus circa idem sensibile, aliter tamen atque alio modo dispositus; ut cum sensus idem visus deceptionem circa baculum sub aqua existentem corrigit et emendat, eodem inspecto baculo extra aquam§ 3. Opinio igitur circa haec sensibilia,
- ↑ non iudicat ex colore.
- ↑ hanc deceptionem non credo esse ipsius sensus, sed rationis iudicium ferentis: nam et simitas nasi et crispitudo recte percipiuntur a visu.
- ↑ deceptio ergo remi sub aqua non provenit ex eo quod figura sit sensibile commune, sed ex diversitate mediorum.
corporibus non respondere; et, v. g., regulas instruendi et coordinandi exercitum non respondere, dum corporeos milites accipimns.