Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/322


in orbe lunae etc. 321

DE PHOENOMENIS

IN ORBE LUNAE.


Proponitur authoris intentio et disputanda enumerantur.

CAPUT PRIMUM.

Mercurium, Caducaeum gestantem, coelestia nuntiare, et mortuorum animas ab inferis revocare, sapiens finxit antiquitas: Gallilaeum vero, novum Iovis interpretem, Telescopio Caducaeo instructum, sydera aperire, et veterum philosophorum Manes ad superos evocare, solers nostra aetas videt et admiratur. Neque vero, ut par ei nomen atque officium cum Mercurio est Syderei Nuncii, a prisci illius Mercurii Caducaeo eius Telescopium differt. Omitto tubae figuram, quam in antiquissimis Mercurii signis conspicimus, huius fortasse instrumenti formam praesignantem; sed potissimum contemplor serpentes Caducaeum amplexos, mutuo se in summitate aspicientes, certissimum vigilantis atque perspicacis oculi symbolum, cuius tanta in his animalibus vis creditur, ut inopinabili eventu aliquod ex ipsis conspectum animal interimere posse perhibeatur; quod veluti certum a multis traditur, et a nullis, aut vix paucis, creditur. Ita huius Telescopii vis tantam videndi aciem profert, ut supra hominum credulitatem narratum fabulose audiretur, nisi id quam saepissime multis experimentis notum fuisset, neque uni aut alteri, sed quam plurimis, neque gregariis hominibus, sed praecipuis atque disciplinis omnibus, nec non mathematicis et opticis praeceptis, apprime instructis, sedula ac diligenti inspectione monstratum. Sed ad alterum huius Caducaei munus nunc transeamus, quo hic Mercurii aemulus mortuos ad vitam revocat, Orpheum, Thaletem, Philolaum, Democritum, Heraclitum Ponticum, Anaxagoram ac tandem etiam Plutarchi Lampriam: cum enim eorum de Mundo, non modo obsoleta, verum etiam abolita ferme opinionum esset memoria, cunctis cum Academia et Peripato unum astruentibus Mundum, cui centrum esset Tellus, substratum omnibus et gravissimum; huic vero circumfusa essent caetera elementa ordine disposita, levius