Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/315

314 de phaenomenis in orbe lunae etc.

tiam, solertiam, quam in te conspicatus sum, tantam reperi eruditionem, tantam sacrarum literarum peritiam, tantum philosophiae robur in prima hac inventa, quantum neque in sene, exacta iam in his studiis aetate, invenire posse sperarem; quod eo magis mihi admirationi fuit, quia noveram te in publico munere adeo diligenter versatum, ut nunquam disciplinis vacasse videreris, et adeo in disciplinis eruditum audiebam, ut nunquam in negotio fuisse appareres. Quare summopere prudentissimi ac sapientissimi Pontificis Pauli V iudicium laudandum censui, qui te ea aetate ad Senatoriam Romanae Ecclesiae dignitatem evexit, qua aliis vix exercere togae munia est concessum. Haec igitur fuit mei consilii ratio, Cardinalis amplissime, ob quam has meas disputationes tibi nuncupatas volui: hoc enim obsequium tibi deberi existimavi, quem noveram tanta cum voluptate Gallileum haec demonstrantem suscepisse, crescenti patriae gloriae gratatum; quae veluti superioribus annis Vesputium dedit, novi Orbis inventorem, ita nunc Gallileum habet novorum syderum authorem. Accipe igitur opusculum hoc, tuo nomini consecratum. Quam animi significationem si tibi gratam novero, spero me alia tum in Aristotelem scripta, tum etiam maioris argumenti opus, quod molior, enarrationum in universam Aristotelis, Platonis et antiquorum philosophiam, tuis auspiciis in lucem hominum editurum. Vale. Ex Urbe, decimo Kalendas Octobris, MDCXI.