Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
304 | de lunarium montium altitudine |
partes tenebrosas, interceptas inter puncta B et A, ita emineat, ut sua altitudine pertingat usque ad radium solarem EAF, in puncto F: supponimus enim radium EAF non excedere punctum A, sive diametrum AC, quae est lucis et tenebrarum confinium; praeterea eundem radium EAF semper in directum ferri, nec unquam incurvari, ut ex physicis et perspectivis principiis constat. Nec est quod ad partes rariores confugias, fingasque partes interceptas v. g. inter puncta B et A, propterea non illustrari, non quod demissiores sint puncto F, sed quia rariores, et ideo luminis minime capaces; non est, inquam, quod hoc fingas; nam etiam partes inter B et A illuminantur ac punctum F, sed successive, multoque post quam vertex F fuerit illustratus: quod totum per tubospecillum evidenter apparet. Quoniam igitur intra reliquas partes tenebrosas illuminat verticem F, id ex eo efficere dicendum est, quod punctum F ita extat, ut contingat lineam EAF in puncto F. Nec, meo iudicio, ullus relinquitur dubitationi, sed inanibus tantum cavillationibus, locus; quas facillime diluet qui recto ac rito rem tenuerit. Utinam caetera, quae doctissimus vir Galilaeus Galilaeus de Lunae phaenomenis disseruit, tam recta forent ac perspicua, ut hoc unum evidentissimum est atque firmissimum; profecto et plus fidei apud nos nactus esset, et nobis pene novae demonstrationis laborem ademisset.
Quod secundo loco praemittimus, est: in extrema Lunae peripheria quam
videmus, sive, ut aiunt astronomi, visuali, nullos eiusmodi montes reperiri; ob eam
scilicet rationem, quod nulla nos ratio, nullus aspectus, nullum phaenomenon,
cogat id asserere. Sive enim sola nativaque oculorum acie, sive per
tubospecillum, extremum lunaris globi circulum, cum pieno nitet lumine, diligentissime
contemplere, nihil in eo eminens nihilque dentatum ac serratum comperies.
Apparent, ut ostendimus, in ea Lunae facie, quae terras aspicit, tumores? est igitur
ratio, cur nos inibi eos esse affirmemus. Non apparent in extrema peripheria?
non est igitur ratio, cur inibi esse affirmemus: cum si inibi essent, nulla
sufficiens ratio prohibeat quin apparerent. Ut quid enim, ut cum philosophis loquar,
sino vera necessitate entia tanquam certa multiplices? In hoc lapsus est, ni nos
ipsi labimur, doctissimus vir Galilaeus Galilaeus; quod, nullis rationum momentis
coactus, lunarem sphaeram montuosa superficie undequaque circumambiri
voluerit§ 1.
Itaque, in maximas difficultatum angustias coniectus, ea respondere
conatus est, quae eum magis in laqueos inducant quam exuant. Ac nos ipsi
multiplex ac maximum rationum agmen brevi quodam commentariolo, memoriae
atque exercitationis gratia, explicuimus, quo eius rationes labefactari ac profligari
necesse est. Unam nunc tantum rationem, quae maxime ad institutum nostrum
facere videtur, in eum expromimus; cuius ictum, quocunque tandem se in clypeo
clepat, evitare non poterit. Ea est: si, ut ipso Galilaeus asserit, maximus ac postre-
Errore nelle note: Sono presenti dei marcatori <ref>
per un gruppo chiamato "§" ma non è stato trovato alcun marcatore <references group="§"/>
corrispondente