Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
302 | de lunarium montium altitudine |
ratione comprobatum, in hoc nobilissimo ac doctissimo Principum virorum ac Patrum consessu, elustraremus. Nam caeterae de Luna quaestiones, quid scilicet venetur, cum per noctem adductis cornibus lucida radiorum tela argenteo ab arcu contorquet; quid minetur, cum innumera siderum agmina ductans, falcato curru per Caeli convexa subvehitur; cui speculum praebeat, cum pieno orbe Phaebeum iubar excipit; cur modo pernox, modo per aliquot tantum noctis horas, eluceat: cur repentino tenebrarum obiectu modo inhorrescat, modo ereptum lumen recipiat; cur denique hoc uno semper eadem sit, quod numquam sit eadem: haec, et sexcenta eiusmodi, adeo pene trita et evulgata iam sunt, ut nihil aut novi ad iucunditatem, aut reconditi ad admirationem, afferro, videantur. Nos igitur non immerito, cum alii Mediceis Pilis, felici consanguinitatis foedere cum Gonzaga Aquila coniunctis, novos planetas dedicarint, nos etiam novam hanc Lunam excepimus, quam eidem Aquilae consecraremus; ut nec nova Pilis Astra, nec novus Aquilae orbis argenteus, desit, cui reginae instar insideat. Ac, quemadmodum haec Iovii fulminis ministra Ioviorum astrorum exiguum lumen in eodem gentilitio stemmate non dedignatur, sic, opinor, dignabitur, quamvis in ardentes Solis radios obtutus figere consuevit, etiam nostrae Lunae, licet minorem, a Sole tamen auctum, splendorem contueri. Efficiam hodie, aspirante numine, ut hanc volucrum reginam et vos pariter quotquot adestis, doctissimi ac nobilissimi viri, ad Lunae iubar, quasi ad nocturnum Solem, plura videatis, quam caeteri in meridie viderunt. Montes vobis, non aureos quidem illos Persarum, ut est in proverbio, sed argenteos in Luna pollicemur. Nec vero vulgares atque imperiti homines, qui caeca ignorantiae nocte obsiti haec esse delirantium astronomorum somnia obgarriunt, magis audiendi sunt, quam nocturni canum ad Lunam latratus. Interea nos, contemplationis alis elati, Lunam nobis hodierna die subiiciamus, in verae nobilitatis et ingenui signum ingenii, non secus ac olim, apud Arcades et priscos Romanos, generis nobilitatem lunulati calcei prodiderunt. Iam vero quoniam ab oratione ad mathesin, a dicendo ad docendum, ab oratorio ad praeceptorium, a florido ad planum docendi genus, et a rhetore ad philosophum, descendendum, sive malis ascendendum, est; omissis verborum flosculis, rerum fructus consectabimur, ne obscura verborum involucra rerum splendori officiant. Neque vero me fugit, auditores, aliquas aliquibus vestrum subinde dubitationes centra ea quae dicemus exorituras; sed nos iis (ne inanibus vos hic disputationibus diutius moremur) ex inferiori loco satis, quantum per ingenii nostri imbecillitatem licuerit, facturos pollicemur.
Affirmo, igitur, in Lunae globo montes reperiri longe iis altiores, quos in terris quisquam mortalium unquam spectavit; quod est praecipuum quod intendimus: caetera enim omnia ad id unum tendunt; polliceorque me, quanta eorum montium sit altitudo, hoc in loco mathematice demonstraturum. Quod ut faciliori negotio patefiat, quaedam a nobis solida atque inconcussa iacienda sunt funda-