Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
168 | quatuor problematum contra nuntium sidereum |
stellae in communi, planeta in sua perfecte constitutus fuisset specie: verum quoniam videbas, quod sic minor propositio tui argumenti non recipisset alterum extremum maioris, addidisti praeterea, quod stellae erraticae interdum sibi opponi debeant; quid, si Venus et Mercurius cum Sole in Zodiaci oppositis ex diametro punctis nunquam venirent, nunquid planetae dicendi non essent? Profecto omnia quatuor Medicea sidera possunt habere oppositionem cum omnibus illis stellis, cum quibus potest opponi Iupiter: at Iovi nunquam ex adverso correspondent? Quid tum?
Sed ne videar nimis scrupulose singulas minutias examinare, accedamus ad peregrini nostri Achillem; fortasse enim et ipse punit rationes, quas hactenus attulit, esse tantummodo probabiles, et tandem protulit ex opticis demonstrationem irrefragabilem: quia quod perfectius est, in intentione fit primum, at ultimum in executione. Paralogismus autem contendit, oculum hallucinari vitio organi, novorum Siderum detectore: tum quia perspicillum hoc potest idem numero multiplicare obiectum, ut quod revera unum est geminum appareat; tum quia per concentrationem radiorum supra et infra corpus lucidum appareant oculo globuli quidam splendescentes, quos ille etiam maculas appellavit. Primum probat a simili ducta confirmatione ab experientia, asseverans quod in hoc perspicilli cristallo una candela accensa possit multiplex conspici; vidit quoque, ut perhibet, Spicam Virginis duplicatam et circa Aurigam alias stellas antea a nemine inventas. Demum conatur ostendere, novos planetas nil aliud esse, quam concentrationem radiorum circa Iovem argumento plane scaleno, et ad aliquam disserendi normam penitus irrevocabili; attestatur enim, se adeo vere et certo scire, quemadmodum scit Deum esse trinum et unum, et animam suam esse in corpore (utrum pie an impie dictum, nihil ad me), quod tota deceptio veniat per reflexionem. Sed, quaeso, quamnam connexionem habet reflexio, quam tibi fidei articulum fecisti, cum concentratione?
Certe videntur esse termini valde dispariles: debuisses ostendisse, an et quo reflexio concentrationem causet, aut e contra.
Deinde haec sequuntur: eatenus enim, quatenus recta perspicillum ad corpus Iovis dirigis, proiectio illa radiorum, quae venit a Iove concentrata perpendiculariter et per lineam parallelam apparens, supra et infra irradiutur, et sic necessario, necessitate huius perspicilli, omnes hasce quatuor maculas minutissimas conspiciendas exhibet.
Quam succincte! Profecto tota haec argumentatio magno videtur indigere commentatore: ego nullam potui invenire inter terminos cognationem aut cohaerentiam; quare enim, si recta ad corpus Iovis perspicillum dirigitur, perpendiculariter solum concentrantur radii? Hoc est, ut puto, te etiam intelligere infra et supra Iovem, dum orientalis vel occidentalis est; atque haec est tota peregrini nostri optica demonstratio.
Adeo ut quosdam non admirari non possum, qui in scribendo sunt elegantiarum