Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
confutatio. | 163 |
stabit. Scio optime Tychonem Brahaeum habuisse quadrantes, sextantes astronomicos, armillas aequatorias et alia id genus instrumenta exactissima ad Stellarum motum, longitudinem et latitudinem investigandum; sed, dic mihi, ubi scriptum reliquit de perspicillis, aut aliquo alio instrumento analogo illi Galilei? certe haec sicco pede non pertransisset Keplerus. Lectorem remittimus ad Tychonis Mechanica, ubi non solum habes instrumentorum, quibus utebatur, imagines, sed et ipsius domus versatilis figuram et descriptionem. Nec me quoque latet, mathematicos habere plures modos ad corroborandum facultatem visivam in eclipsibus et dum, interdiu, Stellam aliquam illustrem observare cupiunt; quod ego factitatum vidi in Venere et Iove, dum una cum Sole super horizontem existerent: similiter etiam in illis Stellis observandis, quae, propter insignem parvitatem, modo veluti caput exerere et iterum abdere conspiciuntur; quoniam acies, propter consumptionem spirituum animalium, non potest longo tempore in tanto conatu persistere.
Et quamvis mathematici habeant et habuerint pulcherrima inventa ad naturalem oculorum vim adiuvandam, huic tamen neutiquam aequiparanda sunt. Nonne ipse tu, ingratissime, concedente tibi Galilaeo perspicillum, eius ope in nebulosa praesaepe quamplurimas lucentissimas stellulas ita distinguebas, ut eas numerare potueris? Nunquid hic etiam, quam tibi somniasti, radiorum concentratio locum habebit? Cur manifestissimas hasce Stellulas, a nemine mathematicorum prius depraehensas, intactas reliquisti? Creditum enim est hucusque, fuisse particulam caeli densiorem homogeneam et haud interruptam, quae tamen ad tantam densitatem non attingeret sicuti aliae fixae, quae, a lumine Solis impenetrabiles, illud totum ad nos reverberant. Cur item innumeras illas stellas in via lactea observatas in controversiam non adduxisti? si antiquorum est sententia, quid tum? multi etiam oppositum tenuerunt. Sed esto quod omnes idem senserint, fuit haec solum opinio antiquorum; non enim habuere rationes ita necessarias, quae huius conclusionis scientiam in illorum animis generare poterant. Sed, ut recte Keplerus, alia de re sermonem faciens, tantum interest inter rationales antiquorum coniecturas et ocularem summi viri experientiam, quantum est inter Ptolomaei disputationem de antipodibus, et Columbi detectionem novi orbis. Immo longe maior est differentia, quia Ptolomaeus habebat plura principia ad id inserendum: sciebat enim terram esse sphaericam; item quam proportionem haberet pars terrae suo tempore cognita ad reliquam; neque videbatur possibile, quod tam immensum mare per se solum subsisteret.
Ego nunc admirabilis huius perspicilli perfectiones explanare non conabor: sensus ipse iudex est integerrimus circa obiectum proprium. Quid, quod eminus mille passus et ultra, cum neque vivere iudicares obiectum, adhibito perspicillo, statim certo cognoscas, esse hunc Socratem Sophronisci filium venientem; sed tempus nos docebit et quotidianae novarum rerum detectiones, quam egregie perspicillum suo fungatur munere, nam in hoc tota omnis instrumenti sita est pulchritudo. Audi-