Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
160 | quatuor problematum contra nuntium sidereum |
sitam in Nuncio profiteatur sententia; et tantum abest tua haec impostura a vero, ut Keplerus suum derelinquat, quod contra Plutarchum suscepit defendendum placitum, et in illud Galilaei propter phaenomena nova videatur inclinare. Considera igitur melius Kepleri scripturam, quae est haec:
Pergamus, Galilaee, tua excutere phaenomena. Nam cum aetate Lunae auspicaris observata tua, primumque ostendis, quid corniculatae desit ad ovalis lineae perfectionem. Ovalem esse speciem circuli illuminatorii demonstravi Num. 8, fol. 244 libri mei: terse igitur loqueris.1
In consideratione macularum a te primum animadversarum in parte Lunae lucida, omnino optice demonstras ex illuminationis ratione, illas esse cavitates aliquas, seu depressas lacunas in lunari corpore. Sed excitas disputationem, quidnam sint illae tam crebrae Lunae maculae partis antiquitus lucidae putatae. Tu eas cum vallibus comparas nostrae Telluris; et fateor esse nonnullas huiusmodi valles, praesertim in Styria provincia, specie quasi rotundas, faucibus angustissimis fluvium Muram recipientes supra, emittentes infra, ut sunt campi dicti Graecensis, Libnicensis et ad Dravum Marpurgensis aliique per alias regiones, quos circum campos altissima consurgunt montium iuga, speciem aheni exprimentia; quippe non minima pars latitudinis camporum est altitudo circumiectarum crepidinum. Equidem fateor, et tales in Luna valles esse posse, sinuosis montium recessibus propter fluvios excavatas. At quia addis, tam crebras esse has maculas, ut assimilent lucidam partem corporis lunaris caudae pavonis, in varia specula, velut oculos, distinctae, subit igitur animum, num in Luna hae maculae quid aliud notent. Apud nos enim in Tellure sunt sinuosa nonnullae valles, at sunt etiam in longum protensae, secundum fluviorum decursus, profunditatis non contemnendae: cuiusmodi, veluti perpetua vallis, est Austria fere tota, propter Danubium, inter Moraviae et Styriae montes depressa et quasi recondita. Cur igitur nullas tales longas in Luna maculas prodis? cur plerasque circulo circumductas? Anne licet coniecturis indulgere, Lunam veluti pumicem quendam esse, creberrimis et maximis poris undique dehiscentem? Patieris enim acquo animo, ut hic per occasionem aliquid indulgeam speculationibus meis, Commentario de Marte, Cap. XXXIV, fol. 157 propositis, ubi, ex eo quod Luna a Tellure celerius tur, quam partes ipsae Telluris extimae in circulo aequatore, collegi, lunare corpus esse rarum admodum, quodque, exigua materiae paucae contumacia praeditum, raptui Telluris non multum resistat. Veruntamen haec, de absolutis cavitatibus, non per montes formatis, tanti non sunt, ut, si iuxta tuas sequentes narrationes stare omnino nequeant, pertinaciter defendenda putem. Nam clarissimis experimentis lege plane optica reddidisti confirmatissimum, in lunari corpore multos per lucidam partem, praesertim inferius, consurgere apices, instar altissimorum montium nostrae Telluris, qui primi orientis in Luna Solis luce fruuntur, eaque tibi perspicillo tuo utenti detegantur.
- ↑ terse igitur et plane mathematice loqueris si legge nel testo del Keplero.