Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/146


contra nuncium sidereum. 145

ULTIMUM PROBLEMA.

CUR SUNT QUATUOR GALILAEICI PLANETAE IN CAELO?

Cur quatuor ficti planetae circa corpus Iovis sint, superius in altero problemate rationem dixi: eam, quia bis ac ter quod pulchrum est, hic repeto; et dico, illos esse in Caelo circa corpus Iovis, quia intermedium caliginosum, puta aërem et refractionem Iovis, cum radios perfecte egerere potest, illas quatuor maculas omnes ostendit. An non Mathematicos oscitantes ad caelestium admirandam Iovis planetae ceterarum nobilissimi fabricam pulcherrimam et stupendam reflexionem alliciunt? An non ex tali radiorum proiectione Iovis, omnipotentis miracula in Caelo circa planetas, in terra circa ingenia Divina elucescunt, et posteritati ad diiudicandum florent? Propterea etiam solus homo erecta figura est a Deo ter optimo maximo creatus, ut Caelum, tanquam futuram suam patriam, videat: et inde Poeta cecinit:

Pronaque cum spectent animalia caetera terram,
Os homini sublime dedit, caelumque tueri
Iussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

Harum autem quatuor macularum circa corpus Iovis etiam si perfecte usum nullum in Mathematica disciplina habeamus, tamen serviunt Galilaeo ad auri famem; mihi vero ad philosophicas disceptationes et mathematicas et opticas speculationes. Illarum speculationum specimen brevissimum hic edo; et cum Nuncio Sidereo peregrinationem incepi, cum Nuncio finiam.

Illam itaque, quia nemo iudex in sua causa, omnium Doctorum iudicio et censurae subiicio. Iudices autem tales, quales ius requirit, peto. Ita enim iudices se habere iuxta subiectos debent, sicut pater circa filios. Quemadmodum Imperator Iustinianus loquitur, § Et eos, in Authentica Ius iurandum, quod praestatur ab his qui administrationes accipiunt: Pietas autem paterni nominis, non atrocitate, sed pietate, consistere, et consilium pro liberis capere, debet. Quemadmodum Papianus loquitur in 1. Nec ea, 20: Sine affectu iudicent. Hinc capit. in Iudiciis 12, De re iuris in 6, ubi Canones sic loquuntur: In iudiciis non est acceptio personarum habenda, sed necesse est ut iudices unicuique suum tribuant. Per § iuris 3, Inst. de Iustitia et Iure, et per 1. Iust. deci30 mam, § 1, ff. eodem: Absit gratia, absit odium, absit metus, absit personarum respectus. Sed haec illis, qui mihi et Galilaeo aut invident aut favent. Si ego erro, monstrate et corrigite: non sum adeo homo pertinax, sed amo illud Virgilianum aureum:

Moniti meliora sequemur.

Si bene circa Iovis stellam cum Nuncio peregrinatus sum, peregrinationem meam boni consulite, et me contra scopulos huius mundi defendite. Sic virtuti cedet invidia. Nam veritatem semper defendere sum paratissimus.