Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/142


contra nuncium sidereum. 141

nocte cum Galilaei perspicillo laboravi modo duplici: primo probavi in inferioribus, secundo in superioribus. Quid perfectionis insit, Nuncium paulo post suo loco docebo. Admodum autem magnus ardor et odor videndi et gustandi nova haec caelestia arcana in me a Iove ipso erat excitatus. Hinc 25 Aprilis, quia Deus preces meas exaudivit, quia caeli serenitatem tantam, quanta potuit esse maxima, excitaverat, et semetipse Iupiter occidentalem exhibuerat, cum omnibus suis novis quatuor famulis supra nostrum Bononiensem Horizontem apparuit. Vidi omnes quatuor maculas minutissimas a Iove prosilientes cum ipsius Galilaei perspicillo, cum quo illas se invenisse gloriatur.

Viso arcano hoc caelesti, statim cogitavi mecum, hoc in negotio latere anguem sub herba, siquidem perpendiculariter visui sese offerunt, et ratione positus perspicilli huius diversi, diversimode et ipsi apparent. Probavi, admiratus obstupui. Unde, Galilaee, labori non parcens, quomodo tota hallucinatio in hoc toto tuo novo invento veniat, inveni. Illam scio vere et certe: quemadmodum scio, Deum esse Trinum et unum in caelo, animam meam esse in meo corpore, ita etiam scio, quod tota illa deceptio veniat per reflexionem. Eatenus enim, quatenus recta perspicillum ad corpus Iovis dirigis, proiectio illa radiorum, quae venit a Iove concentrata perpendiculariter et per lineam parallelam apparens, supra et infra irradiatur, et sic necessario, necessitate huius perspicilli, omnes hasce quatuor maculas minutissimas conspiciendas exhibet. Sed cum Iupiter radios suos perfecte non potest egerere, tunc nil novi, Galilaee, nobis adfert. Solitariam tum demum vitam agit. Sin radiorum proiectio confortari incipit, incipiunt et ipsi crescere: unde aut duo aut tres aut omnes quatuor apparent. Sed cum, perspicillum lente a corpore Iovis amovens, centrum hoc, ubi novos planetas videbam, quaesivi, tum statim mihi surrexit Iupiter, et non erat hic novus planeta; unicus enim Iupiter restabat, reliqui autem quatuor famuli Ioviales ultra polos avolarunt. Hanc meam opinionem et veram contra novos hos Planetas ocularem demonstrationem, quam per quatuor annos lunares didici et cum proprio Galilaei perspicillo vidi, confirmat Dissertatio cum Nuncio Sidereo Ioannis Kepleri Sacrae Caesareae Maiestatis Mathematici praestantissimi pag. 34, ubi sic ait: Occurrit vero mihi ista: si quatuor hi Planetae disci forma plano ad Iovem converso, circumeant, ut ad excursus maximos nobis et Soli obiiciantur, supra et infra irradientur videanturque magni et forte diversicolores sint pro diversitate planicierum. Hic Galilaeus obiectionem et ipsum lovem intueatur, examinet ad unguem Lunam, videbit in fine, quod cantio sit huius toni, prout D. Keplerus dixit.

Fit eodem modo in Sole, cum Parelii apparent: sic similiter accidit in Luna, cum Paraselinae conspiciuntur. Unde historici nobis litteris proditum reliquere, saepe visos fuisse sex aut plures interdum Soles, quatuor aut plures apparuisse Lunas. Cum tamen certum sit, quod unicus sit solummodo Sol, unica Luna, unicus tantum Iupiter, qui per concursum radiorum visus sensum fallit. Sed Nuncius Si-