Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/141

140 brevissima peregrinatio

ALTERUM PROBLEMA.

QUID SUNT ISTI NOVI PLANETAE?

Non esse novos in caelo circa Iovem Planetas, in primo problemate breviter dixi. Hic brevissime, quoniam partem veri fabula quaeque tenet, unde tota hallucinatio veniat ostendam. Quidnam sint, libere dicam. Sed ad quaestionem redeo.

Galilaeus tali pellice Nuncium suum vestit pag. 3: En igitur quatuor Sidera tuo inclyto nomini reservata, neque illa de gregario1 numero, sed ex illustri vagantium ordine, quae quidem disparibus inter se motibus circa Iovis stellam ceterarum nobilissimam, tanquam germanae eius progenies, cursus suos orbesque conficiunt celeritate mirabili, interea dum unanimi concordia circa mundi centrum, circa Solem nempe ipsum, omnia simul duodecimo quoque anno magnas convolutiones absolvunt.

Purgatus est vestitus huius Nuncii Pragae pulcherrime; egone afflicto Nuncio afflictionem addam? Dicit en igitur quatuor sidera. Si sidera, aut erunt fixa, aut erratica; sed neutrum horum: ergo non sidera. Fixa non esse, Nuncius Sidereus confirmat, ratio et ocularis demonstratio dictitat, quia non sunt corpora lucida, veluti sunt stellae fixae: non eandem distantiam servant, sed colore mutabili cum Iove, tanquam famuli clava trabali Iovi affixi, vagantur. Planetas Nuncius dicit? sed fallit. Quia, cui non competit definitio, eidem nec definitum. At tuis, Galilaee, hoc accidit. Ergo, propositionem axioma universaliter verissimum esse, omnes Philosophi et Mathematici agnoscunt. Assumptum anne vult Nuncius Sidereus probandum? Dicat, quaeso, una mecum libere, quod stellae erraticae sunt, quae in inferiori regione caeli medii moventur, suumque, tum inter sese tum ad stellas fixas, situm et ordinem suum perpetuo variant ac mutant, ut modo sibi opponi, modo aliae alias cursu suo antevertere, conspiciantur: unde a Graecis planetae, latinis erraticae dictae sunt. Dicat hic Nuncius, quomodo haec definitio novis planetis competat. Si enim verum quod pag. 3 dixit: At hae stellae, tanquam Iove digna proles, nunquam ab illius latere, nisi exiguo intervallo, discedunt; verum etiam erit quod ego hic statuo: neque stellas fixas, neque erraticas, hos novos Ioviales circulatores dici legitime posse. Quid ergo sunt, Galilaee, vis ne dicam? Te ipso, Galilaee, cum tuo Perspicillo monstrante 24 et 25 die Aprilis, hora locoque tibi cognito, dum valde famelicus novorum quatuor Planetarum micis satur fieri volui, primo 24 Aprilis nocte sequente vidi duos solummodo globulos aut potius maculas minutissimas. Cum autem quaerebam ex Galilaeo ubi reliqui duo planetae latitent, cur etiam illi non compareant, existente caelo sereno, nihil responsum. Discessimus taciti. Ego interim anatomiam in hoc Nuncio Sidereo infirmo exercui. Tota

  1. Veramente nel testo galileiano leggesi: «de gregario ac minus insigni inerrantium numero».