Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/138


contra nuncium sidereum. 137

PRIMUM PROBLEMA.

UTRUM QUATUOR NOVI PLANETAE CIRCA IOVEM SINT.

Eamus cum Nuncio hoc Sidereo, missis multis verborum ambagibus, ad primum diversorium, idque, tam oculari demonstratione quam philosophica ratione munitum, excutiamus. Septem tantum Planetas in caelo existere, omnes Philosophi, omnes Mathematici, omnes etiam laici, asserunt, fatentur et approbant. Et ob id laudanda vetustas characteres et nomina illorum talia excogitata illis imposuit: Saturnus, Iupiter, Mars, Sol, Venus, Mercurius et Luna. Mira, nova et inaudita de quatuor no vis Planetis spectacula omnibus mortalibus proposita saepe videre volui; saepe a Deo ter optime maximo petii, ut tam felicem horam Respicillum Galilaei (cum quo novos Planetas invenire didicit) videndi virgula Divina suppeditaret. Ecce Monarcham invictissimum, ecce Mathematicum immortalem, ecce Doctorem infinitum, ut volui, factum. Te, Galilaee, Deus ipse mihi concessit. Te, Galilaee, Deus ipse cum tuo Perspicillo mihi dedit. Ago magnas gratias Deo, tibi quoque habeo: quia omnia illa arcana caelestia, in quibus nocte, diu, assiduus accubuusque laboravi et infinitas molestias exantlavi, te ipso monstrante, didici. Quaerit ne Nuncius, quid didici? Eloquar, an sileam? Veritati suus locus tribuatur necesse est. DIDICI NOVOS QUATUOR PLANETAS CIRCA IOVEM NON ESSE. Multoties, quinimmo millies mille modis circa Iovem peregrinatus sum, tam cum Galilaeico Perspicillo, quam sine perspicillo: novos hos quatuor hospites radiis oculorum meorum excipere volui; sed quia in rerum natura non existunt, Quatuor novos Planetas videre nunquam potui. Quod in caelo non sint, cum ipsius Auctoris proprio perspicillo vidi, probavi, expertus sum. Mira enim Nuncius invenit. Nam, si quatuor illi novi Planetae circa Iovis stellam revera existunt, aut fuerunt antea in caelo, aut non. At neutrum horum Nuncium bona conscientia dicere posse, certo scio. Ergo in caelo Quatuor novos Iovi famulos associare est ridiculosum. Si Nuncius Sidereus prius dicit, sequitur, Mathematicos illos videre potuisse: quia minutissimas in caelo stellulas instrumentis sumptuosissimis dimensi sunt. Igitur hos fictos novos errones tacitos ignavo et supino silentio praetermissuri nunquam fuissent. Si Nuncius Sidereus posterius pro vero vendit, fallit, et toto caelo et terra aberrat, quia infinita inde absurda consequerentur. Video autem hic mihi oggestionem paratam, quam Nuncii huius patrem dixisse memini. Nemo Perspicillum habuit: ergo etiam nemo quatuor novos hos Planetas videre potuit. Hic nego consequentiam Galilaeo, quia omnes Mathematici sciunt, qua eruditione Tycho Brahae Ottonides Danus praeditus fuerit, quo visus acumine excelluerit, quam sumptuosa instrumenta ad observationes caelestium Planetarum et ceterorum asterismorum confecerit, qua indefessa industria per multos annos in inquirendis et observandis stellulis minutissimis usus sit, ita ut