Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/132


EXCELLENTISSIMIS HUMANISSIMISQUE

D. D. DOCTORIBUS PHILOSOPHIAE AC MEDICINAE

in celeberrima academia bononiensi,
dominis summa observantia colendissimis.

S. P. D.

Germaniam incolui, Gallorum urbes vidi; Italiam, Philosophiae ac Medicinae amore, exul adii: terrestri peregrinationi sat factum: caelestem circa Iovis stellam, cacterarum nobilissimam, Nuncius Sidereus, magna miraque spectacula omnibus mortalibus pandens, me aggredi iussit. Haud illibenter iter periculosum ingressus sum, quia ab ipsius patre in Iovis caelum sum portatus. Totam peregrinationem caelestem, quam nocte dieque circa Iovis sedem regiam peregrinans didici, caelestibus gemmulis offero, dono, dedico et consecro. Quae causa? quae fiducia? Amor causa omnium. Vos novorum Planetarum micis saturari volo, quia vos omnes, tam publice quam privatim, plurima hac de materia nova disseruisse, scio. Vos apprime eruditos nemo vir prudens non admiratur. Vos veritatis patronos esse, plane cognitum, probe perspectum perfecteque exploratum, habeo. Diiudicate hoc meum veritatis patrocinium. Si quid omissum aut commissum, ignoscite. Spero me gratiam impetraturum. Nam haud minus laeta fronte parva ab infimis, quam magna a summis, recipere soletis. Defendite contra fluctuantes scopulos clypeo vestro illustri hunc meum embryonem (nam factum vix dixero), qui Vestras Dominationes, tam ex animo quam ex anima, et amat et honorat semper. Valete pancratice, et vigete florentes diutissime ad Divinae Maiestatis gloriam et proximi nostri in Republica literaria salutem.

Bononiae. Sole 23 grad. 32 min. Geminorum in trigono aëreo lustrante. Anno CHRISTIANI DOMINII. M.DC.X.

V. D.

Studiosiss.

Martinus Horky.