Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/126


cum nuncio sidereo.

lent, nemo metuat, turbatum iis iri rationem meam interpositionis figurarum Pythagorae inter planetas. Quin potius spero, hos circulatores Iovios, et si quos habent alii etiam planetae, tandem omnem quae restat discrepantiam sublaturos. Rationem enim a Deo etiam horum circulatorum habitam in figurarum interpositione, circulator Terrae, Luna scilicet, arguit, cuius circuitum circa Terram negligere non potui, cum illud negotium serio tractarem.

Adeoque etiamnum in restitutione orbium et motuum Martis, Telluris, Veneris ex observationibus Brahei deprehendo, hiare plusculum interstitii, ut dodecaëdri angulis a perihelio Martis extensis, non assequantur centra planorum, Lunam in apogaeo suo et aphelio Telluris constitutam; neque centra icosaëdri, aphelio Veneris accommodata, porrigant angulos icosaëdri usque ad Lunam in apogaeo suo et perihelio Telluris constitutam: quod argumento est, superesse aliquid loci inter perihelium Martis et angulos dodecaëdri; sic inter centra icosaëdri et aphelium Veneris; et, quod miraculo esse possit, paulo plus illic, quam hic: quibus ergo spaciolis spero me Lunas circum-Martiales et circum-Venerias, si quas, Galilaee, olim deprehensurus es, facillime locaturum.


Tecum, Galilaee, incepi, tecum finem faciam. Miraris non frustra, cur tanto discrimine magnitudinis Medicea Sidera suas mutent facies. Causas, quas comminisci quis posset, tres reiicis argute et mathematice. Ponis unam physicam ut possibilem: de qua tempus docebit. Occurrit vero mihi ista: si quatuor hi Planetae, disci forma, plano ad Iovem converso, circumeant, ut ad excursus maximos nobis et Soli obiiciantur ut lineae, supra et infra irradientur perpendiculariter, videanturque magni, et forte diversicolores sint, pro diversitate planicierum. Sufficiat monuisse.

Quod superest, vehementer abs te peto, Galilaee celeberrime, ut in observando strenue pergas, quaeque observando fueris assecutus, nobis primo quoque tempore communices; denique prolixitatem hanc meam dicendique de natura libertatem boni consulas. Vale.


Pragae, 19 April. 1610.