Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
108 | dissertatio. |
et circum-Saturniis sex vel octo praevertam, uno forsan et altero circum-Venerio et circum-Mercuriali accessuro.
Quam ad venaturam, quod Martem attinet, tempus erit maxime idoneum October venturus, qui Martem in opposito Solis exhibet, terris (praeterquam anno 1608) omnium proximum, errore calculi trium amplius graduum.
Age igitur, ut de rebus certissimis meisque oculis, ut omnino spero, videndis, tecum, Galilaee, sermonem conferam ; tui quidem libri methodum secuturus, omnes vero Philosophiae partes, quae vel ex hoc tuo nuncio ruinam minantur, vel confirmantur, vel explicantur, iuxta pervagaturus : ut nihil supersit, quod lectorem Philosophiae deditum suspensum teneat, et vel a fide tibi perhibenda prohibeat, vel ad contemnendam quae hactenus erat in pretio Philosophiam impellat.
Primum libelli tui caput in fabrica perspicilli versatur, tantae quidem efficaciae, ut rem spectanti millies exhibeat maiori planitie, quod tum fit, si diameter tricies bis repraesentetur longior. Quod si facultas aestimatoria manet in sententia consuetae magnitudinis, necesse est ei tunc rem videri tricies bis propiorem. Distantiam enim oculus non videt, sed coniicit, ut docent optici. Da enim, hominem aliquem abesse tribus millibus et ducentis passibus, videri vero sub angulo tricies bis maiori, quam videtur alius sine perspicillo centum passibus absens: cum certum habeat oculus, hominem illum remotum habere consuetam magnitudinem, censebit non pluribus centum abesse passibus, adiuvante et clarificatione visionis, perspicillo procurata.
Incredibile multis videtur epichirema tam efficacis perspicilli, at impossibile aut novum nequaquam est ; nec nuper a Belgis prodiit, sed tot iam annis antea proditum a Io. Baptista Porta, Magiae naturalis libro XVII, Cap. X, De Crystallinae lentis affectibus. Utque appareat, ne compositionem quidem cavae et convexae lentis esse novam, age verba Portae producamus. Sic ille :
Posito oculo in centro, retro ìentem, quae remota fuerint adeo propinqua videbis, ut quasi manu ea tangere videaris, ut valde remotos cognoscas amicos : literas epìstolae in debita distantia coìlocatae, adeo magnas videbis, ut perspicue legas : si lentem inclinabis, ut per obliquum epistolam inspicias, literas satis maiusculas so videbis, ut etiam per viginti passus remotas legas : et si lentes multiplicare noveris, non vereor quin per centum passus minimam literam conspiceris, ut ex una in cdteram maiores reddantur characteres, Debilis visus, ex visus qualitate specillis utatur. Qui id recte sciverit accommodare, non parvum nanciscetur secretum. Concavae lentes, quae longe sunt clarissime cernere faciunt, convexae propinqua, unde ex visus commoditate his frui poteris. Concavo, longe parva vides, sed perspicua; convexo, propinqua maiora, sed turbida: si utrumque recte componere noveris, et longinqua et proxima maiora et clara videbis. Nonparum multis amicis auxilii prae-