Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/104


AD LECTOREM

ADMONITIO.


Cum multi sententiam meam super Galilaei Nuncio Sidereo expeterent, satisfacere placuit omnibus hoc operae compendio, ut Epistolam ad Galilaeum missam (magna quidem festinatione, inter occupationes necessarias, intra praescriptum diem fusam) publicis typis exscriberem.

Atqui amici, ea iam excusa, monuerunt, videri paulo conceptam insolentius. Alius enim ablatum cupiebat exordium, quidam mitigata voluisset verba nonnulla, quae sententias a scholarum consuetudine recedentes antagonistae tribuere, videri possint improvidis: non nemo parcius etiamnum laudatum Galilaeum desiderabat, ut locus relinqueretur sententiae clarissimorum virorum, quos diversum a me sentire audiant.

Itaque consilium hoc inii, ut monerem Lectorem, suum cuique pulchrum, plerosque contendendo excandescere; mihi gratius disputationum videri condimentum, hilaritatem: alii gravitate asseverationum dignitatem affectant in tradenda philosophia, fiunt tamen et ipsi saepe practer institutum ridiculi; ego ad id natura factus videor, ut laborem et difficultatem doctrinae remissione animi, stylo expressa, temperem.

Quod igitur exordium attinet, meminerit Lector id ad eum perscriptum esse, quem consentaneum sit legisse praefationem meam super Commentaria Martis nuper edita, quae et allegata videt. Lusus enim, seu iocus militaris, quo sum usus in opere illo publico, derivatus est in hoc etiam exordium privatae epistolae iure non deteriori.

Ad alteram censuram eadem est responsio: fingo animi gratia inter disputantes litem, rixas, victoris triumphum, minas atroces; poenam victi, ruborem, vincula, carceres, exilium: quae serium quid pollicentur, ac si uterque super sua sententia, veluti super aris et focis, depugnet. Atqui non est opus moneri Academicos (caeteri saltem cogitent), quid sit positionem suam custodire: quod dum facit alter, non tantum vera et recepta, sed etiam absurda, falsa (imo in scholis saepe etiam impia, perniciosa, blasphema) pro suis usurpat; eaque, ut fert dicendi occasio, vel sibi vi-