Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
circini cuiusdam proportionis. | 495 |
quare dices distantiam A B esse pedum 108 fere1.}}. Quod si dum volumus praedictam distantiam A B metiri ob loci penuriam minus commodum esset stationes ita ut dictum fuit disponere, tamen illud idem perficietur hac alia ratione. Existentes in puncto D inveniemus distantiam D A, quae sit 240, & distantiam DB, quae sit 523, ut mox dictum fuit aspicientes terminum B notabimus partes abscissas, quae sint 80. Tunc disponemus lineas linearum ad angulos rectos, excipiemusque distantiam inter punctum 100 & inter punctum partis abscissae, hoc est inter 100 & 80 hane distantiam mensurabimus supra scalam immobilem, & abscindet 128 fere, quem numerum servabimus, ex scala immobili iterum accipiemus quantitatem partium abscissarum, hoc est 80, hunc aptabimus punctis numeri 100 & 128 proxime servati, & ex immoto instrumento excipiemus intervallum inter puncta numerorum distantiae DA & DB, hoc est inter 240 & 123, hoc mensuratum supra scalam immobilem abscindet 163 partem quamproxime, quare dicendum erit distantiam AB esse pedum 1632.
CAPUT III.
Si quis scalam sufficientis magnitudinis ad turrim BC conscendendam parare 20 vellet, sine dubio iste debet praescire diametralem distantiam alicuius signi utputa A ad ipsum B hoc est debet praescire distantiam alicuius puncti in planitie positi a sumitate turris quod huius instrumenti auxilio indagare poterit.
Progressus ad punctum A per brachium AD respiciet punctum B, interim observabit ubi cadat perpendiculum, vel enim intersecabit primum centenarium, vel secundum, vel tandem cadet inter primum & secundum. Primum autem si perpendiculum ceciderit inter duos centenarios, mensurabis distantiam A C, quae sit E. g. pedum 20 hanc in se met ipsam duces productum erit 400, hoc duplicabis proveniet 800, cuius per tradita cap. 17 invenies radicem quadratam scilicet 27 ½ fere, qualis esset diametralis distantia A B.
- ↑ Copiato dalla operazione posta a c. 32 b, alla nota ☽︎§ 1.
- ↑ Copiato da l'ultima mia operazione§ 2.
Qui tralascia l'operazione naturale, niente intesa da lui, come nè anco cosa alcun'altra in queste misure. - ↑ 11 Magini.