Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/466


circini cuiusdam proportionis. 453

parte instrumenti1 videlicet prope 100 ascendendo, haec autem distantia firmato uno pede circini in puncto C, & alio extenso usque ad punctum D nobis abscindet D A 5/100 videlicet ipsius lineae.

Lineam propositam in aliquot petitas partes secare.

CAPUT III.

Nulli dubium est quod laboriosissimum sit dum aliquam lineam dividimus toties circinum constringere & dilatare, donec voti compotes facti sumus itaque non abre erit faciliorem viam per hoc instrumentum demonstrare. Si lineae ergo magnitudo non excedit instrumenti aperturam hanc facillime sic dividemus, inveniemus numeros vicissim multiplices pro lineae dividendae partium numero, ut si linea AB E. g. dividenda esset in quinque aequas partes, quoniamquinquies in 100 continetur, ideo circino aliquo accipimus integram lineae quantitatem, hanc punctis 100. 100 notatis accomodamus immotoque instrumento accipimus distantiam inter puncta 20. 20, quae erit quinta dictae lineae portio AC2.

Sed si data esset minima aliqua linea dividenda in 16 partes, ut puta D E Ducatur occulta linea pro libitu DF, in qua ad placitum aliquoties mensuretur ipsa DE, ut exempli gratia quater, ita ut tota linea DF sit divisa in quinque aequas partes, multi- plicetur numerus partium lineae dividendae DE per numerum partium lineae divisae DF productum erit 80, ideo accipiatur tota lineae D F longitudo illa applicetur punctis 80. 80, & immoto instrumento accipiatur distantia inter puncta 79. 79, quae trasferatur in lineam DF, firmato enim uno pede circini in puncto F alio secetur linea DE in puncto G, mox accipiatur distantia inter puncta 78. 78, & illa in hanc lineam trasferatur, quod toties repetendum erit donec linea DE in 16 aequas partes divisa sit3.

Si autem aliqua linea data esset longior, ita ut secundum ipsam in dato numero aperiri non posset. Ut si E. g. esset data linea

  1. Ma questa cauzione è pur cavata dalla prima mia operazione, e da quella parte che è contenuta sotto questa nota , carte 2, o vero da quella che è sotto questa , carte 1b.
  2. Copiato ad verbum da la parte della mia prima operazione contenuta sotto questa nota .§ 1
  3. copiato dalla prima del mio, e dalla parte contenuta tra le note ☽︎ .§ 2


Errore nelle note: Sono presenti dei marcatori <ref> per un gruppo chiamato "§" ma non è stato trovato alcun marcatore <references group="§"/> corrispondente