Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/284


sulla nuova stella dell'ottobre 1604. 281

Elias Camerarius, apud Tychonem1, pagina 693, credit, Stellam novam anni 1572 recta sursum elatam fuisse. Idem sensit Ioannes2 Dee, Anglus: vide Tychonem1, pagina 691§ 1.




Et haec fere sunt, quae, meo iudicio, non sunt. Restat modo ut, quid tandem de hac admiranda apparitione sentiam, in medium afferam; haud ignarus, et me quoque eandem subiturum esse censuram, nec defuturos qui me arguant et improbent. Quibus tamen id unum dictum esse velim: me illius audaciae non esse, ut credam, impossibile esse, rem aliter se habere atque dixero ; id enim tantum a vero abest, ut, e contra, eo sim timore et exitantia occupatus, ut non modo quid haec noviter conspecta, verum et quid vere sit quaeque antiquissimarum et millies3 conspectarum stellarum, ignorare me, ore rotundo fateri non erubescam.

Quod circa terram eleventur vapores, qui, ascendentes, solis lumen reflectant, saepissime4 apparet; cum in media interdum nocte caelum5 adeo illustretur, ut lumen in terram crepusculino maius effundat. Id autem a me saepius6 observatum est ; et semper talis lux boream versus apparet. Et ratio est manifesta : quia ex meridie, vel ab ortu, vel ab occasu, intra conum umbrae, tales complectuntur vapores, qui boream versus, ob nostrum in eam partem situm, conspici possunt ; ut diligentius consideranti patet. Vidi Venetiis, circa horam noctis 2am7, aërem ad boream adeo clarum, ut adversos parietes, ultra Lunae rotundae lumen, illustraret8, aversi autem tenebrosissimi erant: novam autem admirationem afferebat, quod viae, quae9 proxime ad septemtrionem dirigebant, utrinque a splendore illuminabantur10, nec tecta umbram in terram demittebant, ut ex illuminatione Solis et ☽︎ contingit ; quia in his tanquam ab uno puncto provenit illuminatio, tunc vero ex quarta fere caeli parte magna lux emanabat. Saepissime4 autem huiuscemodi vapores, sanguinei et crocei, apparent, etc.§ 2

Advertas, quod Tycho11 iure damnat Camerarium, folio 696, vers. 11. Attamen observatio Camerarii potuit esse vera; causa tamen cur

  1. 1,0 1,1 Ticonem
  2. Iannes
  3. et a me milliesme pieno ore
  4. 4,0 4,1 sepissime
  5. celum
  6. sepius
  7. oram noctis tertiam 2am
  8. lumen illustrabat illustraret
  9. que
  10. illuminabant
  11. Tico

  1. Mss. Galil., Par. IV, T. VI, car. 15 r.
  2. Mss. Galil., Par. Ili, T. II, car. 13 r.