Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
LIBER SECUNDUS
in quo agitur de motu accelerato.
Quae in motu aequabili contingunt accidentia, in praecedenti libro considerata sunt: modo de motu accelerato pertractandum.
Et primo, definitionem ei, quo utitur natura, apprime congruentem investigare atque explicare convenit1. Quamvis enim aliquam lationis speciem ex arbitrio confingere, et consequentes eius passiones contemplari, non sit inconveniens (ita, enim, qui helicas2 aut conchoidas3 lineas ex motibus quibusdam exortas, licet talibus non utatur natura, sibi finxerunt, earum symptomata4 ex suppositione demonstrarunt5 cum laude), tamen quandoquidem quadam accelerationis specie in suis quibusdam motibus, gravium scilicet descendentium, utitur natura. Eorundem6 speculari passiones decrevimus, si eam, quam allaturi sumus de nostro motu accelerato definitionem, cum motus naturaliter accelerati essentia congruere contigerit. Quod tandem, post diuturnas mentis agitationes, reperisse confidimus; ea potissimum ducti ratione, quia symptomatis7, deinceps a nobis demonstratis, apprime respondere atque congruere videntur ea, quae naturalia experimenta sensui8 repraesentant. Postremo, ad investigationem definitionis motus naturaliter accelerati nos quasi manu duxit animadversio moris atque instituti ipsiusmet naturae in ceteris suis operibus omnibus, in quibus9 exercendis, mediis uti primis, simplicissimis, facillimis, consuevit. Neminem enim esse arbi-
- ↑ convenit, Licet Quamvis emim ex arbitrio aliquam
- ↑ elicas
- ↑ aut concoides concoidas
- ↑ simpthomata
- ↑ suppositione demonstrare non est inconveniens demonstrarunt
- ↑ natura de iisdem eorundem
- ↑ simpthomatis
- ↑ quae sensui experimenta naturalia.
- ↑ omnibus est, enim de more ipsius in suis operibus in quibus