Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
94 | iuvenilia. |
teria, per quod dicitur esse apta ad formas, et est in potentia, et non ideo est in potentia ad formas quia habet formam habentem contrarium: ergo, etiam quando habet formas sine contrario, est in potentia ad omnes formas. Confirmatur: materia, ante quam suscipiat formam, apta est suscipere formam habentem contrarium et non habentem; aliter, enim, si una esset apta solum sine contrario, et forma alia cum contrario: sed ex eo quod suscipiat unam cum contrario vel sine contrario, non mutatur: ergo cum quacunque forma semper remanet in potentia ad omnes. Et ex his intelligitur, radicem corruptionis esse non privationem, sed materiam in potentia ad plures formas: nam ex eo quod materia secundum se apta est suscipere plures formas, fit ut, licet habeat unam, adhuc tamen possit et apta sit suscipere alias. Hinc Aristoteles totius corruptionem attribuit materiae, p.o Caeli 136, p.o De generatione 24, 7 Met. 22 et 53, 8 Met. 14, et 9 Met. 17. Confirmatur etiam, quia, ex 10 Met. t. ult.o, corruptibile et incorruptibile vel sunt de essentia rei, vel illam immediate consecuntur: et ideo dicendum est, causam corruptionis esse partem essentialem, nempe materiam, non aliquid extrinsecum; hoc est quod materia habeat privationem vel non habeat etc.
Intelligitur, 2o, caelum, si vera esset sententia Aegidii, fore corruptibile, imo de facto corrumpi posse: tum quia forma, quae est in materia cum privatione, necessario debet habere contrarium, ut admittit Aegidius, quia alias potentia materiae esset frustra; tum quia eatenus materia est in potentia ad dispositiones et qualitates alicuius formae, quatenus est in potentia ad illam formam. Ergo, si materia caeli est in potentia ad alias formas, erit etiam ad qualitates illarum; ergo, si per inductionem aliarum dispositionum poterit corrumpi similiter, si materia terrae habet potentiam ad formam caeli, ergo etiam habet ad dispositiones; ergo poterit generari, atque ita caelum generabitur et corrumpetur motu locali. Confirmatur: quia eodem desiderio et appetitur finis a potentia et medium: ergo eodem etiam appetitu forma et dispositiones ad illam appetuntur, praesertim cum potentiae activae1 in materia respondeat passiva, ex 3 De anima t. 17. Verum huiuc argumento responderi posset, caelum esse corruptibile ratione formae, quia forma illa explet totam potentiam materiae; hoc autem erit vel propter nobilitatem formae caelestis vel propter vir–
- ↑ 33. active —