materiam, possunt, secundum Aegidium, transmutari ad invicem; in caelo autem non est materia, subiectum transmutationis substantialis, sed solum motus localis. Sed contra: materia caeli, etiam secundum Aegidium, ex se est potentia ad omnes formas; ergo, quando habet formam caeli, est adhuc in potentia ad alias, et non habet; ergo est privata illis. Hinc etiam sequitur, ut materia in caelo sit subiectum transmutationis substantialis; tum quia habet privationem, tum quia materia illa ex se apta est transmutari ad quamcunque aliam formam; aliter enim non esset1 in potentia ad alias formas. Quod si non posset transmutari, quia haberet2 formam carentem contrario, id esset per accidens; ex se tamen semper esset subiectum aptum transmutari. Confirmatur: quia materiam definit Aristoteles per generationem; et, praeterea, ex omnibus authoritatibus caelum esse corruptibile ex parte materiae probantibus. Probatur conclusio ratione. Si in caelo esset materia eiusdem rationis, sequeretur caelum esse intrinsece corruptibile; quia materia caeli est in potentia ad omnes formas, et haec potentia, ut etiam testatur Aegidius, est de essentia materiae; ergo caelum, dum manet haec potentia, semper habet potentiam ad alias formas. Rursus: per susceptionem formae caelestis non mutatur forma materiae; ergo manet eadem potentia; ergo, existens cum illa forma, potest adhuc alias suscipere; ergo caelum est corruptibile. Similiter etiam probari potest caelum esse generabile. Nam materia, verbigratia, terrae vel ignis est eiusdem rationis cum materia caeli; ergo est eodem modo in potentia ad formam caeli, sicut et ista: vel igitur semper haec potentia erit ociosa; vel reducetur aliquando, vel saltem poterit reduci, ad actum: ergo caelum vel generabitur, vel erit generabile. Respondet Aegidius, causam corruptionis ab Aristotele aliquando attribui formae, ut p.o Phys. 68 et p.o De generatione, aliquando etiam materiae, ut 7 Met. 53, aliquando demum privationi, ut p.o Phys. 80: verum radicem corruptionis esse privationem; nam corruptio significat privationem. Et hinc patet, cur materia propter privationem sit causa corruptionis, non quidem per se, ut docet Aristoteles p.o Phys. 82. Nam, si materia est causa corruptionis, est causa quatenus appetit aliam formam ab ea quam habet: sic enim corrumpit eam quam habet, et non appetit aliam formam nisi quatenus privata est illa; ergo appetit et est causa corruptionis propter pri–
- ↑ 9. esse —
- ↑ 10. habet —