Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
huiusmodi autem operatio est intellectus et voluntatis. Cum colligamus ergo materiam esse necessariam ad hoc, ut sit actus materialis, et in caelo detur quidem actus materialis, dabitur etiam et tale subiectum. Confirmatur hoc ex p.a ratione et ex 2a D. Thomae et ex Aristotele: qui, cum tam multa tribuat formae ut velit omnia accidentia esse ab illa, quae tamen omnia multo perfectius reperiuntur in caelo, procul dubio non denegavit formam caelo. Dixi me defendere hanc sententiam tanquam probabilissimam: quia caelum esse simplex, aliquo modo potest defendi cum Averroe; tum, quia opposita sententia magis laborat in defendenda compositione caeli quam in oppugnanda simplicitate; 2o, quia nulla est ratio adeo1 valida ut evertat hanc sententiam, quae pro se habet aliquas rationes probabiles. Quarum prima est et potissima: quia compositio videtur instituta a natura ad hoc, ut res corrumpantur, unde simpliciter simplex perfectius est composito; quo fit ut, nisi aliquid aliud obstet, natura faciat rem simplicem, non compositam. Simplex vero multum convenit cum incorruptibili, sicut cum corruptibili compositum; ex quo intelligitur quod, si natura fecit caelum incorruptibile, ut debuerit etiam illud efficere simplex, cum simplex conveniat cum incorruptibili. Hinc videmus, intelligentias incorruptibiles esse simplices; sublunaria autem, quod debebant esse corruptibilia, ex materia et forma constituta. Confirmatur haec ratio: quia intelligentia est forma simplex se ipsa perfecta, cui pro materia correspondet caelum, ita ut ex utrisque fiat unum; sicut igitur intelligentia est forma simplex per se subsistens atque perfecta, ita etiam, cum materia sit eiusdem rationis cum forma, caelum erit materia perfecta etc. Secunda ratio est: quia, si caelum praeter intelligentiam haberet propriam formam, deberet moveri ab illa, non ab intelligentia, contra Aristotelem. 3o: quia videtur Aristoteles magis favere huic sententiae, nunquam indicans compositionem in caelo, et saepe negans materiam ab illo. Confirmatur: quia Aristoteles et Peripatetici, accipiendo intelligentiam tanquam formam caeli, dicunt illud esse animatum.
Ad argumenta pro sententia Averrois, ad primum, ex Aristotele, respondeo: Aristotelem per potentiam intelligere proprie potentiam contradictionis, quia haec2 videtur vere potentia, cum sit ad esse et ad non esse; et similiter per materiam intelligere illam quae habet po–