dicit universum esse formam in materia, valet et in caelo: probat enim Aristoteles ex eo, quod est singulare et sensibile; ut etiam, 8 Met. t. 3, docet substantias sensibiles habere materiam: ideo corpus caeleste est singulare et sensibile: ergo [etc.]. [Obiectio.]Respondent adversarii, cum ait Aristoteles caelum significare formam, hoc vero caelum significare formam in materia, per formam intelligere naturam simpliciter, per formam in materia naturam singularem et existentem; ut non aliud dicat Aristoteles, cum caelum sit singulare, quam distingui naturam caeli et naturam caeli existentem singularem; ideoque posse multiplicari naturam caeli. [R.o p.a]Sed contra: primo, quod Aristoteles dicit de caelo, non probaret eo quod caelum sit singulare, sed ex eo quod sit sensibile; ex quo infert esse singulare, esse in materia, etc.: igitur per esse in materia non intelligit esse materiam singularem, quia infert, ex eo quod est in materia, esse singulare. Praeterea, solvens quaestionem, ait caelum non multiplicari, quia constat ex tota materia; ubi per materiam intelligit materiam propriam, non materiam existentem et singularem; ergo etiam in dubitatione per materiam intelligebat veram materiam. [Conf.r]Confirmatur hoc ex eo, quod Aristoteles saepe concedit in caelo esse materiam sed mobilem, ut 8o Met. 12, 9 Met. 17, 12 Met. 10, ubi etiam asserit omnia quae mutantur habere materiam, quod etiam dixit p.o De generatione t. p.o, et ait esse verum in omni mutatione etiam secundum locum: at caelum mutatur: ergo [etc.]. [Probatur 2.o]Probatur idem, 2o, ex 2o De generatione 51, ubi dicitur: Eadem genere et numero aequalia sunt principia quae in aeternis et corruptibilibus; sed haec sunt composita ex materia et forma; ergo et illa.27 [Conf.r]1Confirmatur: quia principia rerum naturalium quae tradit Aristoteles, ut patet ex p.o et 2o Phys. , sunt materia et forma: similiter natura, quae definitur 2o Physicorum, est materia et forma: ergo, cum caelum sit res naturalis, constabit ex materia et forma. Confirmatur adhuc: quia naturalia, sunt ut simum, hoc est dicuntur2 in materia, 2o Phys. 19 et 21, p.o De anima 17, 3 De anima 35, et 6 Met. 2: sed caelum est corpus naturale: ergo [etc.]. Confirmatur ex Theophrasto3, quia, referente Simplicio p.o Phys. in initio, asseruit res omnes naturales ex materia et forma compositas esse. Probatur4, 3o, ex p.o Caeli, ubi ait Aristoteles, naturam caeli eiusque simplicitatem probare, illud esse corpus simplex eo modo quo elementa
- ↑ 25. A questo punto cessano nel manoscritto le rubriche marginali. —
- ↑ 30. dicunt —
- ↑ 32. Teofrasto —
- ↑ 35. probat —