Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/82


iuvenilia. 79

cum elementis secundum quantitatem: dicimus enim, primum caelum habere tantam proportionem cum globo terrae, ignis etc. secundum quantitatem. [Probatur 6.o]6a: Aristoteles, in 2a De generatione 51, inquit: Numero aequalia1 et genere eadem sunt principia in sempiternis et corruptibilibus, nempe materia forma et efficiens: ergo materia caeli est eiusdem rationis cum materia sublunarium. [Conf.r]Confirmatur: quia Aristoteles unicam tantum materiam agnovit, quam et p.o Phys. definivit: ergo si in caelo est materia, est eiusdem rationis cum illa quam definivit Aristoteles: at Aristoteles definivit illam sublunarium: ergo [etc.]. [Conf.r]Confirmatur: quia in lib. Phys. agitur de principiis omnium rerum naturalium: ergo etiam de2 materia; praesertim cum nullibi Aristoteles egerit de materia caeli. [Conf.r]Confirmatur praeterea: quia quae differunt materia, differunt et genere, ex 8 et 12 Met. : sed caelum et sublunaria conveniunt in genere corporis et substantiae: ergo non differunt in materia. Demum: quia si materia caeli et sublunarium per se differunt, sequitur caelum esse constitutum ex aliquo communi et differentia; quod est falsum; ergo [etc.].

[Conclusio p.a]Dico, primo, cum communi Peripateticorum sententia, caelum esse compositum ex materia et forma, quaecunque illa sit. [Probatur concl.o]Probatur conclusio ex Aristotele, qui, p.o De caelo t. 92, proponit dubium cur non possint esse plures caeli. Ratio autem dubii est, quia caelum est unum ex his quae sunt singularia et sensibilia: nam aliud est caelum, aliud est hoc caelum; primum enim est forma, secundum est forma in materia: sed ea quae habent formam in materia possunt multiplicari: ergo et caelum. Quod dubium solvens Aristoteles, in textibus 93, 94, 95, ait non multiplicari, quia constat ex tota materia; ex quo patet secundum Aristotelem caelum constare ex materia et forma. [Obiectio.]Respondent adversarii, Aristotelem ibi per caelum non intelligere nisi universum, quod probabat esse unum. [Responsio p.a]Sed contra: primo, totum universum nihil est aliud quam corpus caeleste cum elementis; et universi longe maior pars, ut patet, est corpus caeleste: ergo, universum constare ex materia et forma, et non multiplicari quia consumpsit totam materiam, nihil est alid, quam elementa, et maxime caelum, constare ex materia et forma et ex tota materia. Ex quo patet, quod si caelum non haberet materiam, vana et futilis esset tam dubitatio quam solutio Aristotelis. [2.a]2a: eodem modo, eadem ratio, ob quam Aristoteles

  1. 4. equalia — —
  2. 11. etiam et — —