asserit et de materia, 7 Met. 22 et 53, p.o De generatione 54; et idem insinuatur in 8 Met. 4 et 14, ubi dicitur, quae non transmutantur non habere materiam, caelum autem non transmutatur; et demum 2 De generatione 34. [Conf.r]Confirmatur ex parte eiusdem materiae: quia, quod habet materiam, necessario habet etiam contrarium, ex lib. De longitudine et brevitate vitae c. 2; quae autem habent contrarium non sunt aeterna, ex eodem c.; ergo [etc.]. [Conf.r]Confirmatur: quia in p.o Phys. docetur materiam esse subiectum contrariorum, et 4 Phys. 84 et in 2e De generatione 6 et 34, nunquam separari posse materiam a contrarietate, sed habere semper alterum contrariorum: at caelum caret contrario et est aeternum: ergo [etc.]. [3o arg.o]Probatur idem ex parte formae: omnis forma naturalis potest esse finis seu forma alicuius motus naturalis, ut patet ex p.o De partibus animalium c. p.o, nam ideo forma dicitur huius gratia; at huiusmodi forma est generabilis et corruptibilis; ergo [etc.]. [Conf.r]Confirmatur ex p.o Phys. 83, de formis physicis et corruptibilibus, et ex 13 Caeli t. p.o, ubi dicitur: Substantiae naturales sunt corpora et quae cum corporibus generantur et corrumpuntur. Ex quibus patet, omnem formam naturalem esse corruptibilem; ac proinde et caelum, si constat ex materia et forma, esse generabile et corruptibile. Praeterea, ex p.o De generatione 54, quae habent formam in materia sunt passibilia, idest agunt et patiuntur; quae vero non habent formam in materia sunt impassibilia: sed caelum est impassibile, cum sit inalterabile, ex p.o Caeli: ergo [etc.]. [4o arg.o]Postremo, Aristoteles, 12 Met. 30, probat, intelligentias carere materia quia sunt aeterna; [Obie.o]quae ratio si valet, cum caelum sit aeternum, carebit materia. Neque dicas, Aristotelem solum probare, intelligentias carere materia incorruptibili, qualis non est in caelo: quia tunc sequeretur, Aristotelem non probasse simpliciter intelligentias esse immateriales; nam cum illa probatione adhuc stare posset, quod intelligentiae essent in tali materia qualis est materia caelestis. [Probatur 3.a]Probatur, 3a, eadem sententia ex parte materiae: si caelum esset compositum ex materia et forma, sequeretur illud esse corruptibile; quia materia est potentia, et potentia essentialis, ac proinde et contradictionis. Explicatur argumentum: si caelum essentialiter constituitur ex materia et forma, materia erit in potentia essentiali ad illam formam, quia aliter non fieret unum per se; igitur, secundum se considerata, caret forma, et habet adnexam privationem formae: at ubi est privatio, est potentia ad