Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
72 | iuvenilia. |
tantum motum illi tribuentem. Quod si dicitur etiam tribuere esse, id fit quia tribuit motum, sine quo non posset esse caelum. [Conf.r p.a Averrois sent.a]Confirmat hanc suam sententiam Averroes, in De substantia orbis c. 5, et 8 Met. 12, ex Themistio1 dicente, solem, lunam et stellas vel esse formas sive dimensiones sine materia, idest corpora spiritualia, vel, si habent materiam, illam non esse eiusdem generis cum his inferioribus. Et certe Themistius2, in 3o Phys. t. 3, cum dixisset composita ex materia et forma partim esse actu per formam, partim potentia per materiam, ait caelum esse solum actu, quia non mutatur sua forma, esse autem in potentia solum ratione motus; et idem ibidem asserit Simplicius3. Hanc ita probatam et explicatam sententiam secuntur Durandus in 2o dist. 12, Scotus in via Aristotelis in 2o dist. 14 quo. p.a, Ioannes de Baccone et Lychetus4 ibidem, Antonius Andreas 8 Met. quo. 4, Marsilius in 2o quo. 8 art. p.o, Iandunus in p.o Caeli quo.e 23, 8 Met. q. 7, et in De substantia orbis q. p.a, Caietanus p.o Phys. q. 21, Zimara prop.e 103 et 108, et omnes Averroistae, quorum nonnulli trahunt etiam in suam sententiam Alexandrum in p.o Quaestionum naturalium, ca. 10 et 15 et 2 Met. ca. ultimo.
[Probatur ex Ar.le p.o]Probatur haec sententia: primo, ex Aristotele, qui negat potentiam et materiam a caelo, ut patet ex 9 Met. t. 17, ubi dicit nihil aeternum esse potentia, quia omnis potentia est simul contradictionis; ex quo fit ut omne quod est in potentia sit corruptibile: concedit tamen potentiam ad ubi in aeternis, nempe in caelo; neque ideo timendum esse ait ne fatigetur, quia motus ille non est circa potentiam contradictionis. [Conf.]Confirmatur idem ex eodem, 3o Phys. 32, docente, in aeternis esse idem esse et posse; ex quo facile intelligitur, in caelo aeterno non esse potentiam ad substantiam: esset tamen, si esset compositum ex materia et forma, quia tunc materia caelestis esset apta suscipere formam: quae aptitudo nihil aliud esset quam potentia; contra Aristotelem negantem a caelo materiam contradictionis, licet non mobile ad ubi, ut patet ex 8 Met. t. 4 et 12, 9 Met. 17, et 12 Met. 10. [2o arg.o]Probatur, 2o, ex eodem: quia si caelum esset compositum, sequeretur esse corruptibile; quod probatur tum ex parte materiae, tum ex parte formae. Ex parte materiae, quia apud Aristotelem omnis potentia est contradictionis, idest ad esse et ad non esse, ut habetur 9 Met. 17, p.o Caeli 136, quibus etiam in locis idem