Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
70 | iuvenilia. |
tibus. [Ad ultimum.]Ad ultimum respondeo ad loca Isiae, Davidis et Ioannis et horum similia, caelum, testantibus Sacris Litteris, esse mutandum ex statu quem nunc habet, et aliquo modo interiturum, hoc est quo ad motum, influxum, vim calefaciendi, generandi etc., non tamen quo ad substantiam; sicut neque elementa. Quod autem hoc non sit futurum impossibile Deo, patet ex his quae olim facta sunt; nam et tempore Iosue1 sol mansit immobilis, et ignis, cohibente1 Deo illius actionem, non combussit tres pueros; et patebit ex corporibus gloriosis. Ad locum D. Petri, dico nomine caeli intelligendum esse aerem, ut intelligit D. Augustinus in 20 Civit. c. 18; et patet hoc ex his quae dixerat D. Petrus, nam, loquens ibi de caelis igni reservatis, dicit esse illos qui perierunt in diluvio. Ad Christum Dominum, respondeo intelligendum esse conditionaliter; ut sit sensus, Prius caelum et terra transibunt, quam sint falsa verba mea; vel, Certe posset quidem corrumpi, potentia mea, caelum et terra2, numquam vero verba mea possent esse falsa. [Ad fund. Philophoni.]Ad fundamentum Philoponi, respondeo caelum habere virtutem finitam; posse tamen, virtute finita, infinito tempore durare. Ad confirmationem patet: nam licet durare magis vel minus sit3 maioris vel minoris virtutis in habentibus contrarium, non tamen in non habentibus. Unde etiam fieri non potest, ut virtus movens in magnitudine moveat infinito tempore; quia debet habere contrarium et resistentiam, ut probabitur suo loco.
Quaestio quinta.
An caelum sit compositum ex materia et forma.
[P.a opinio.]Prima opinio est Averrois, sententiis caelum esse corpus simplex, quod non dicitur materia propter quantitatem et reliqua accidentia ac motum localem, vere tamen est materia se ipsa actu existens, atque perfecta. Ita sentit Averroes in p.o Caeli, t. 5, 2o, 22o et 95; in 2o Caeli, t. p.o, 36, 40 et 71; in 3o Caeli, t. 25; in p.o Phys., co. 63; in 8 Phys., co. 79; 8 Met. co. 4 et 12, et 12 Met. 15; et fuse in libro De substantia orbis per totum. [Probatur p.o argumento.]Probat suam sententiam Averroes, primo, quia si caelum esset compositum ex materia et forma, esset generabile et corruptibile: quia haberet potentiam ad substantiam; sed