Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
iuvenilia. | 69 |
gumentatione; id tamen maxime probare in augumentatione propria, quae magis tribuenda esset caelo. Probat praeterea Aristoteles ratione quadam id quod ostendit, augumentationem veram nullam inesse caelo1: nam vis illius rationis reducitur ad hoc, quod caelum caret contrario; quo fit ut nec generari possit neque augeri; ex qua ratione sequitur etiam, caelum esse inaugumentabile non solum propria sed etiam impropria augumentatione: nam rarefactio et condensatio, augumentationes et diminutiones, quae sunt propriae2, supponent actiones frigidi et calidi, quae sunt contrariae. [Probatur 2o conclusio.]Probatur conclusio, 2o, quia non sequitur necessario ex Sacris Litteris, caelum esse corruptibile vel corrumpendum, ut patebit ex solutione argumentorum.
[Ad p.um argumentum]Ad argumenta in contrarium; ad primum respondeo, cum Simplicio3, Averroe et D. Thoma, duplicem esse alterationem: altera est corruptiva, altera perfectiva. Prima est inter contraria et supponit corruptionem, quae non habet locum in caelo: altera vero nullam supponit contrarietatem, et reperitur in rebus etiam spiritualibus; quare et in caelo. Et ex hoc patet ad argumentum. [Ad 2um arg.]Ad 2um respondeo, caelum esse corruptibile in ordine ad Deum, sicut intelligentias et animas rationales et omnia creata; secundum tamen suam naturam, incorruptibile. [Ad 3.um] Ad 3um respondeo, primo, patere ex dictis; 2o, D. Augustinum in 20 et 24 De Civitate Dei, Bedam in 2am Epist. D. Petri, D. Ieronimum in verba Isaiae citata, D. Thomam et theologos4 in 4 dist. 48, et ibidem scholasticos5, existimare, caelum non esse corrumpendum secundum substantiam, in die iudicii, sed tantum quo ad accidentia: ex quo patet, caelum esse incorruptibile, secundum hos. [Confirmatur.]Et hoc idem confirmatur ratione: quia si, destructo mundo, creandus est alius mundus, iuxta illa verba Scripturae, Ecce ego creo caelos novos etc., vel ille mundus creandus habebit easdem partes quas habet hic mundus, vel non. Si non, ille non erit mundus nisi aequivoce6; si habebit, vel illae7 partes erunt eiusdem naturae, vel diversae a partibus huius mundi: si eiusdem, ergo supervacaneum8 erit hunc mundum destruere; si diversae contra, terra illius mundi aut erit gravis, densa, frigida et sicca, in medio mundi, aut non: si primum, erit eiusdem rationis cum terra huius mundi; si secundum, non erit terra, ergo etc..Et quod dictum est de terra, dictum sit de aliis mundi par–