Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
de motu. | 417 |
Aristoteles, p.° Caeli 44, inquit, contrariorum si alterum determinatum est, sic oportere ut alterum etiam sit determinatum; et quia medium, quod est terminus motus deorsum, terminatum est, et ipsum sursum determinatum esse oportere. Et ex t. 58 idem colligitur: 1 legas textum.
Aristoteles, p.° Caeli 51, Velocitas, inquit, ad velocitatem est ut gravitas ad gravitatem.
Aristoteles, a t. 89 p.i Caeli, ostendit, quae naturaliter moventur, non vi et per extrusionem moveri.
Aristoteles, p.° Caeli t. 96, scribit: Consuevimus enim, extremum et quod sursus est maxime vocare caelum. Et t. 21 inquit: Et locus qui sursum est, tribuitur Deo.
Quae sursum moventur, magis violenter quam naturaliter ascendunt: nam ascensus externam habet causam, descensus autem internam.
Aristoteles, p.° Caeli t. 5, inquit: Dico autem sursum qui a medio, deorsum autem qui ad medium.
11. surus est – celum –
- ↑ Le parole «Et ex t. 58 idem colligitur» sono aggiunte in margine.