![]() |
Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. | ![]() |
406 | de motu. |
cessit violentus, mobile recedit a proportione aequalitatis, quae est
proportio quietis. Quod ut apertius intelligas, attende. Sit mobile o,
cuius gravitas sit 4: linea autem super quam fit motus violentus
sit oe. Manifestum est itaque, quod in mobile o potest imprimi
tanta virtus, quae ipsum moveat usque ad r; quae virtus
necessario erit maior quam 4, quae est gravitas mobilis: potest etiam
imprimi virtus, quae illud moveat tantum usque ad t; quae etiam erit maior quam 4, et minor ea quae impellebat usque ad r:
potest etiam imprimi tanta vis, quae moveat molem usque ad s tantum; quae tamen erit maior quam 4, minor autem quam
illa quae impellebat usque ad t: et sic in infinitum potest
semper imprimi vis, quae per quaecunque minima spatia
impellat mobile; attamen virtus illa semper erit maior quam 4.
Restat ergo ut illa virtus sit 4, quae mobile per nullum spatium motu
impellit violento: ex quo patet ut, quando mobile o recedit ex manu,
recedit cum tanta virtute, quae est ut 4; quae deinde a gravitate
successive cum absumatur, motus intensionis est causa. Et hoc, quod
dixi, lucidius etiam apparebit si considerabimus quod, quando quod
grave in manu quiescit, cum sua gravitate deorsum premat, oportet
quod ab aliquo, nempe a manu, tanta vi sursum impellatur, quanta
est sua gravitas deorsum premens: alioquin, nisi ab altera tanta
virtute sursum impellente impediretur, deorsum peteret, si minor esset
resistentia; sursum vero, si maior. Patet igitur quod, cum a substinente
relinquitur, grave discedit ipsum tanta virtute impressa, quanta est
propria gravitas; ex quo sequitur etc.
Do. Haec quae dicis admodum satisfaciunt; attamen adhuc restat nescio quid, quod mentem perturbat. Nam si ex resistentia impressae virtutis accidit tarditas motus naturalis in principio, ipsa quidem aliquando absumetur, cum asseras eam continue remitti; ergo motus naturalis, quando dicta virtus erit adnihilata, non ulterius concitatior fiet: quod tamen multorum opinioni adversatur.
Al. Quod hoc multorum opinioni adversetur, nil mea refert, dummodo rationi et experientiae congruat, et licet experientia contrarium potius interdum ostendat. Si enim ab alta turri lapis descendat, illius celeritas semper augeri videtur: hoc tamen accidit quia lapis, respectu
10. minor aut quam – 17. absumatur efficit motus – 21. est illius sua – 27. impraessae – 32. hoc etiam multorum. –