Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/408


de motu. 405

tebatur, cur naturalis motus velocior in fine quam in medio, et hic quam in principio, existat. Memoria itaque repetendum est, quod supra fuit declaratum; nempe mobile, dum motu violento movetur, moveri quousque virtus a motore impressa fuerit maior gravitate resistente: ex quo sequitur ut, quando grave desinit ascendere, virtus in eo impressa aequetur eius gravitati; ex quo aperte sequitur ut, cum grave incipit moveri deorsum, tunc non moveatur simpliciter motu naturali. Nanque in principio talis motus est adhuc in ipso mobili de virtute impressa, quae illud sursum impellebat: quae quidem, eo quod minor est ipsa mobilis gravitate, ipsum amplius sursum non impellit; attamen adhuc resistit gravi deorsum petenti, eo quod adhuc non sit adnihilita. Demonstratum est enim ipsam successive remitti; et hinc fit ut mobile in principio sui naturalis motus tarde moveatur: quia deinde virtus contraria remittitur ac debilitatur, movens, minorem inveniens resistentiam, celerius movetur. Ut si, exempli causa, intelligamus mobile quod ex a in b motu violento moveatur, cuius gravitas sit 4, manifestum est quod virtus, quae ipsum impellit, erit in quolibet puncto ab lineae, a motu violento descriptae, maior quam 4: in ipso autem b non erit maior quam 4 (si enim esset maior, ipsum mobile ultra b ab ea impelleretur); nec etiam erit minor (nanque ante b fuisset aequalis; at demonstrata est quod semper fuit maior); ergo virtus in b erit aequalis gravitati mobilis, nempe erit 4. Cum ergo mobile recedit a b, virtus quae erat ut 4 incipit remitti, et, ob id, mobile incipit minorem habere resistentiam suae gravitati; quae resistentia eo quod continue remittatur, hinc fit quod motus naturalis continue intendatur.

Do. Haec solutio satis superque arridet: attamen videtur tantum locum habere in illo naturali motu, cui violentus praecesserit. Sed quando quis habens lapidem in manu, quem non sursum impellat, sed tantum derelinquat, in hoc motu, cui non praecessit violentus, quae erit causa intensionis?

Al. Isthaec dubitatio mihi quoque in mentem venerat, cum problematis explicationem excogitarem; quam cum accuratius intuerer, parvi esse momenti depraehendi. Intensio itaque in utroque motu, tam in eo cui praecessit quies, quam in eo cui motus naturalis praeivit, eandem ob causam accidit: nam etiam in motu naturali cui prae-

6. aequatur suae eius gravitati et quando ex quo – 7-8. naturali sed nanque – 34. utroquae