Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
404 | de motu. |
ram. Utque ad intentum deveniam, hoc ut mihi concedas abs te peto: nempe, quod si fuerint duo mobilia, quorum alterum celerius altero moveatur, ista mobilia coniuncta movebuntur quidem celerius quam id solum quod tardius movebatur, tardius vero eo quod celerius movebatur. Ut si, verbigratia, mobile a moveatur velocius quam b, dico, compositum ex ambobus a, b, tardius descensurum esse quam a solum, citius vero quam b solum. Quod quidem luceclarius patet: cui enim dubium est, quod tarditas b retardabit celeritatem a, et, e centra, quod celeritas a intendet motum b, et ita fiet motus quidam medius inter celeritatem ipsius a et tarditatem b?
Do. Hoc negare nunquam ausus ero.
Al. Hoc supposito, si fieri potest per adversarios, moles magna citius moveatur quam moles parva (sint autem eiusdem materiae); et sit moles quidem magna a, moles vero parva sit b. Si ergo b tardius movetur quam a, ergo, ex his quae supra posita sunt, compositum ex ambobus a, b tardius movebitur quam a solum: et sunt a, h eiusdem materiae: ergo moles maior eiusdem materiae tardius movebitur quam moles minor eiusdem materiae; quod quidem ex diametro illis opponitur, et est contra suppositum. Non est ergo verum, quod moles magna citius moveatur quam parva, si eiusdem sint maeriae; quod, in toto progressu 4 De caelo, contra antiquos, tanquam notum supposuit Aristoteles. Vide ergo quam firmis fundamentis innixus eorum confutaverit opinionem, qui non ponebant (uti vere non est ponendum) simpliciter grave et simpliciter leve, sed tantum levius et gravius in comparatione; et, consequenter, intueri potes quod habeant robur rationes illius, quibus absolutam gravitatem et levitatem in terra et igne, quin imo et gravitatem aquae et aëris in propriis locis, tribuere conatus est. Sed, his omissis, ad propositum rediens, dico, eandem etiam in vacuo rationem habendam esse; nempe, mobilia quae fuerint eiusdem materiae, licet inaequalia magnitudine, eadem ferri celeritate: quod eodem prorsus modo, quo in pieno, demonstrabitur.
Do. Ad reliquorum problematum solutionem regredi potes, quam auribus arrectis expecto.
Al. Nunc illius problematis meam accipito solutionem, quae ex solis supra positis innotescere potest: illius, nempe, in quo causa expe-
5. mobile a descendat moveatur – 21. celo – 30. eiusdem generis materiae – inequalia – eandem –