![]() |
Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. | ![]() |
de motu. | 403 |
supponas, ista diversa mobilia, de quibus loquimur, differre tantum
in gravitate, cum in mole sint aequalia; ne forte ita diceres: Sit,
verbigratia, mobile, cuius gravitas sit 8; molis autem aquae aequalis
moli dicti mobilis sit gravitas 3; manifestum est itaque, ex his quae dicta
sunt, quod celeritas mobilis dicti erit ut 5: quod si aliud mobile
accipias, quale esset c, cuius quidem moles esset
dupla ipsius a, gravitas autem eius minor quam
dupla gravitas a, esset nempe 12, molis autem
aquae aequalis ipsi c gravitas esset 6, tunc
celeritas c esset ut 6. Non tamen dicendum est, c
velocius descensurum quam a; quia tunc non
valeret proportio, cum mobilia differant in mole. Sed
si volumus ut ratio valeat, accipiamus dimidium c, ita ut eius moles
aequetur moli a; erit iam gravitas c, 6: dimidiae vero aquae gravitas
erit 3, ita ut dimidii c velocitas erit 3, respectu velocitatis a, quae
erit 5: velocius itaque descendet a quam totum c (totum enim celeritate
eadem movetur quam sui dimidium). Verum itaque erit dicere, a
celeritatem esse 5 respectu celeritatis dimidii c, quae erit 3; seu
celeritatem totius c esse 6 respectu celeritatis dupli a, quae erit 10. Patet
ergo quod, cum ratiocinamur de celeritate vel tarditate mobilium,
oporteat intelligere de mobilibus illis, quorum differentia ex sola
pendeat gravitate, cum tamen in mole sint aequalia. Cum deinde
velocitatum proportio inter haec collecta fuerit, haec eadem proportio
servabitur inter mobilia eiusdem generis, quamvis deinde mole quantumvis
differant: tanta enim cum velocitate descendit plumbi frustrum cuius
gravitas sit 10 libras, quam plumbi frustrum cuius gravitas sit 100 libras.
Do. Hoc profecto mirabile videtur, et est centra Aristotelis opinionem.1 Arduum enim erit mihi illud credere, nisi aliquo modo persuadeas.
Al. Ad hoc tibi suadendum satis deberent esse demonstrationes supra allatae;2 quae etiam si non explicite hoc demonstrent, ex illis tamen pendet: at, si non tibi sufficiunt illae, alias in medium affe-
7. gravitas aut eius – 9-10, 18, 19. caeleritas, caeleritatis. Non avvertiremo ulteriormente questa grafia. – 10. ut 7. Non – 14. dimidie – 16. enim adeo celeritate – 17-18. celeritas – 25. dessendit –