Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
402 | de motu. |
bilis totum negocium pendeat. Dico itaque, quod in vacuo graviora citius descenderent quam leviora; quia excessus graviorum super medium maior esset excessu leviorum.1
Neque etiam verum est quod Aristoteles dixit de proportione motuum respectu mobilium gravitatum: quod, scilicet, celeritas ad celeritatem eandem habeat proportionem in eodem medio, quam habet gravitas ad gravitatenì; ut si, verbigratia, a esset duplo gravius ipso b, quod etiam celeritas ipsius a esset dupla celeritatis b. Nam eodem modo, quo supra, demonstrabimus hoc. Si enim gravitas a sit 4, gravitas vero b sit 2, et a in medio aquae descendat, et sit eius celeritas 2, b vero non descendat; tunc aperte constat quod celeritas a non erit dupla celeritatis b, cum b non moveatur. Sed hic quoque arithmetica servabitur proportio inter celeritates, hoc est secundum excessum gravitatum super gravitatem medii; ut si a sit 4, b vero 2, medium autem 1 in gravitate, tunc celeritas a erit 3 respectu celeritatis b, quae erit ut 1. Quapropter, ut in summa dicam, tarditas et velocitas omnis motus deorsum provenit, primo et per se, ex propria mobilium gravitate; quae deinde gravitas quia a mediorum gravitate minor fit, hinc est quod debilior fit motus. Si vero et medii fuerit tanta gravitas quanta est mobilium, tunc, eo quod mobilium in tali medio nulla est gravitas, motus fit nullus; quod si, rursus, maior sit medii gravitas, tunc mobilium gravitas respectu medii gravitatis fit levitas, et mobile fertur sursum; quod si medii nulla sit gravitas, tunc mobilia movebuntur secundum simplicem suam gravitatem, et eam in motu proportionem servabunt quam propriae gravitatcs inter se habebunt. Et ex hoc patet alius gravis error; quod Aristoteles contrario prorsus modo senserit ab eo, quod sentiendum erat. Dicebat enim, gravia in pleno eam in suis motibus servare proportionem quam gravitates; in vacuo vero minime, sed omnia eodem tempore moveri. Sed, e contra, in vacuo servabunt proportiones suarum gravitatum, cum excessus super medium sint totae gravitates mobilium; in pleno, vero, hanc proportionem non servabunt, ut supra demonstratum est. Sed, ut supra saepius dictum est, oportet ut semper intelligas atque
4. Nequae – 5. respecto – 12. quoquae – 17. motus sive sursum sive deorsum – 25. motum – 33. sepius –
- ↑ Attraverso le cancellature si legge qui nell’autografo quanto segue: «Do. Iam satis argumentorum omnium, quae in contrarium adferri possent, solutiones percepi: quapropter de vacuo disputatione omissa».