Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/404


de motu. 401

Ex his etiam quae supra posita sunt sequitur, quod celeritas ad celeritatem semper servet arithmetice proportionem levitatis medii ad alterius medii, non tamen geometrice. Si enim, rursus, gravitas c sit 2, ita ut ipsius levitas sit quadrupla levitatis b, celeritae e non erit profecto quadrupla celeritatis d, sed sesquialtera erit; nanque celeritas e, ut 18: attamen eandem arithmeticam habebit proportionem quam c ad b; cum excessus sint aequales, nempe 6. Quod si, rursus, gravitas c sit 1, ut c levitas sit octupla gravitatis 6, non erit profecto celeritas e octupla celeritatis d, sed longe minor quam octupla, nempe super septem partiens 12; erit enim celeritas e ut 19: et erit eadem arithmetica proportio quae est levitatis ad levitatem, cum idem sit excessus, nempe 7. Quod si nulla sit gravitas c, ita ut nullam habeat proportionem c levitas ad levitatem b, erit e celeritas ut 20, eandem proportionem arithmeticam habens ad d quam 8 ad: celeritatis enim 20 super celeritatem 12 idem est excessus, quo 8 excedit 0, nempe 8. Et sic, contra id quod dicit Aristoteles, non inconveniens est, numerum ad numerum eandem habere proportionem, quam numerus ad nihil, si tamen loquamur de proportione arithmetica: 20 ad 12 eam habet proportionem, quam 8 ad; excessus enim 20 super 12 est idem cum excessu 8 super 0.

Do. Ho subtile inventum, oh pulcherrimum excogitatum! Sileant profecto, sileant, qui philosophiam consequi posse autumant absque divinae mathematicae cognitione. Ecquis unquam negabit, hac sola duce verum a falso dignosci posse, huius auxilio ingenii acumen excitari, hac denique duce quicquid inter mortales vere scitur percipi et intelligi posse?1

Al. Audias, quaeso. Aristoteles ex hypothesibus suis secundum argumentum hauriebat: nempe, quod si in vacuo motus fieret in tempore, eadem cum celeritate moverentur leviora ac graviora, cum tam levioribus quam gravioribus nulla esset medii resistentia;2 quod tamen est inconveniens. In quo argumento similiter deceptus est Aristoteles, eo quod posuerit celeritatem et tarditatem motus ex medii tantum resistentia oriri, cum tamen ex gravitate vel levitate medii et mo-

5. sexquialtera – 23. matematicae – 27. quesoipothesihus – 28. auriebat – 32. posuerit omnem celeritatem


  1. Dopo «intelligi posse» prima aveva scritto, e poi cancellò: «quapropter illius favente auspicio».
  2. Le parole da «cum tam levioribus» a «resistentia» sono aggiunte in margine.