Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/399

396 de motu.

quaeso, ne graveris. Hoc enim quod petam, abs te audire cupio. Si igitur vera est tua opinio, ut demonstrationes tuae confirmare videntur, falsa necessario erit opinio contraria: ex quo necessario sequitur, in aliquem errorem impegisse Aristotelem, cum contrarium demonstrare contender et; quod sane fecit 4 Physicorum. At quia demonstratione quasi geometrica est usus, miror quidem in ea captiones inesse: quapropter te etiam atque etiam rogatum velim, ut eius ftillaciam detegas.

Al. Si Aristotelis demonstrationem exacte examinare velimus, longior fiet sermo, et primum nostrum intentum transcendens. Sed, postquam lubet, illius captiones adaperiam; quae ut lucidius appareant, ipsius demonstrationem in medium adferam. Praemittit itaque, primo, haec: tarditatem et celeritatem motus ex duplici causa pendere; nempe aut ex ipso mobili, aut ex ipso medio. Ex ipso quidem mobili: nam mobile gravius per idem medium citius quam minus grave movebitur. Ratione autem medii dupliciter inquit contingere tarditatem aut celeritatem: semel quidem eodem medio spectato, seu manenti, seu in contrarias, sive in easdem cum mobili partes, irruente; velocior enim erit eiusdem mobilis motus si ad easdem feratur partes medium quam si maneat, et si maneat quam si ad contrarias moveatur: 2°, diversis acceptis mediis, mobile per id quod subtilius erit citius quam per crassius movebitur, ut per aërem quam per aquam. His, primo, notatis, quia videbat idem pondus per subtiliora media citius ferri quam per crassiora, supposuit, 2°, eandem proportionem servare velocitatem motus ad velocitatem, quam medii unius subtilitas ad alterius medii subtilitatem. His autem constitutis, ad demonstrationem se convertens, ita est argumentatus: Transeat mobile a medium b in tempore c; medium autem subtilius ipso, nempe d, transeat in tempore e: manifestum est, sicut crassities b ad crassitiem d, ita se habere tempus c ad tempus e. Sit deinde vacuum; et mobile a, si fieri possit, transeat ipsum f in tempore g: habebit igitur eandem rationem vacuum ad

1. queso – 5. Fysicorum – 5-6. demostratione – 12. itaquae – 14. nempe sive aut – 15. quam levi[us] minus – 25. servare velocitas motus