![]() |
Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. | ![]() |
394 | de motu. |
tum demonstrationibus, tum ex reiectione argumentorum in contrarium, est confirmata: sed postquam casu de vacuo verba fecisti, de eodem aliquid dicere ne graveris.
Al. De vacuo plura in medium afferre possem; quae tamen
omittam, ne talis disputatio a nostro fine nos averteret, et id tantum
adferam, quod ex superioribus pendet. Dico itaque, quod in vacuo
motus non fieret in instanti: quod ex his quae demonstrata sunt
innotescit. Ostensum est enim, eorum quae moventur, tantam esse
celeritatem, quanta est gravitas qua excedunt medium
per quod moventur. Ut si sit mobilis moles ipsa a,
moles autem medii per quod ferri debet, et, aequetur
moli a, gravitas autem a sit 8, gravitas vero b sit
ut 3, velocitas profecto qua descendet erit ut 5: quod si gravitas b
esset 2, velocitas a esset 6: si vero gravitas b esset 1, velocitas
esset 7: quod si gravitas b esset nulla, velocitas a esset 8, non autem
infinita. Gravitas enim a excedit gravitatem, quae nulla est, per totam
gravitatem suam, quae est finita: sed qualis est gravitas excedens,
talis est motus celeritas: gravitas autem est finita: ergo et
velocitas motus erit terminata, non autem infinita. Itaque tunc esset
velocitas infinita et instantanea, quando gravitas esset infinita, et tunc,
tam in vacuo quam in pleno, motus esset instantaneus; in pleno,
tamen, penetrabili et non infinitae resistentiae. Itaque iure optimo
dicemus, gravitatem infinitam, quocunque moveatur, in instanti
moveri; gravitatem vero finitam, quoquo loci, finita celeritate cieri.
Quapropter sicut qui contra nos ita argumentantur, In vacuo si fieret
motus fieret in instanti, sed motus non fit in istanti, ergo in vacuo
non fieret motus; ita et nos modo converso sic ratiocinabimur: In
vacuo si motus contingeret, non utique fiet in instanti; sed motus
contingit, dummodo in tempore fiat; ergo in vacuo fiet motus. Ex
quo etiam colligi potest, medium non iuvare motum, sed eundem
prorsus impedire; cum ubi medium non esset, concitatior motus
fieret. 2°: libet etiam ex eorundemmet adversariorum argumento,
quo vacuum dari tollere conantur, id ipsum elicere: nempe in vacuo
motum fieri in tempore. Dicunt enim ipsi, quod si accipias duos
lapides exactissime expolitos, quorum superficies ita congruant, inter se
8. que – 9. gravitas aut levitas qua – 11. aequaetur – 14. a esse 6 – 15. quod gravitas – 20. et ita tunc – 23. infinitam semper quocunque – 25. qui ante contra –