Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/366


de motu. 363

fuisse, intrinsecam ponere, eamque levitatem appellare. Quapropter, ut huiusmodi deleamus erratum, properemus iam ad explicandum, quomodo quae sursum feruntur, ab extrinseca moveantur causa, nempe ab ipso medio per extrusionem.




Quae sursum naturaliter moveri hucusque dicta sunt, non ab interna causa, sed ab externa, nempe ab ipso medio, per extrusionem moventur.


Si itaque quae sursum moventur, praeter naturam moventur, ut externam sui motus causam habeant necesse est. Hanc autem dicimus esse medii extrusionem: quae ita contingit.

Primo, igitur, ut quae sursum moventur, medio, per quod feruntur, minus sint gravia, necesse est. Demonstratum enim est, ea quae medio aliquo fuerint graviora, deorsum in eo ferri; et ea quae fuerint aeque gravia, neque sursum neque deorsum moveri, sed in eo quiescere: quae, ergo, corpora sursum feruntur, ut minus sint gravia, de necessitate sequitur. Quando, igitur, in medio aliquo corpus aliquod ipso medio minus grave demersum fuerit, circumflui medii partes, gravitate sua prementes, tentant ex inferiori loco corpus illud expellere, ut ipsaemet humiliores occupent regiones. Quod si minor fuerit resistentia quam in corpore illo offenderint, quam sit vis qua ipsae premunt, vincunt illudque extrudunt: at minor erit resistentia mobilis ne attollatur, quotiescunque sua gravitas gravitate medii prementis fuerit minor: ergo tunc extrudetur.

Verum ut totum negocium melius intelligatur, exemplum in medium afferamus. Intelligatur itaque corpus aliquod a, quod medio, ut puta ipsa aqua, sit minus grave; sit autem aquae superficies, antequam corpus a demergatur, secundum lineam bc; demerso autem a, extollatur aqua usque ad superficiem de. Manifestum itaque est, quod si corpus a ibi non detineretur, aqua dc in locum suum declinaret. Premit itaque aqua dc tentans gravitate sua corpus a expellere, ut ipsa inferiorem occupet locum; resistit autem a gravitate

3. causam — 13. deosum — 18. ipsemet — 27. secundum superficiem lineam