Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
de motu. | 361 |
tes, ut ipsi testantur Peripatetici, hoc certum est, oportuisse exhalationes ipsas super ignem evolasse; cum cometae nonnullae longe prima,1 quam ponunt ipsi, aëris regione altiores conspectae sint. His igitur ita explicatis, ad ea quae pro superioris quaestionis exitu pronuncianda restabant, revertamur.
Motum sursum ex parte mobilis naturalem esse non posse, probatur.
Ex parte itaque mobilis, motus sursum naturales esse non posse
in iis quae causam externam omnibus conspicuam habent, ut cum vi
expulsus lapis sursum in aëre fertur, nullus est qui dubitet: talem
enim motum naturalem non esse constat, quia non tendit eo ubi
mobile quiescat; nam mobile statim se ad motum deorsum sibi proprium
sua sponte convertitur. Quaestio itaque est de motu illo sursum, quando
mobile eo fertur ubi quiescit; ut cum lignum et aër sursum in aqua,
et ignis in aëre, feruntur: de quo, licet contra Peripateticorum
omnium sententiam, ita decrevimus, ut vere naturalem dici non posse
assereremus; et hanc conclusionem ex parte ipsius motus, nulla seu
mobilis seu medii ratione habita, quoad licuit, confirmavimus; quam
similiter nunc ex parte mobilis confirmare conabimur.
Primo, itaque, illud naturaliter moveri dici non potest, quod sui
motus intrinsecam non habet causam, sed externa eget: talia autem
sunt corpora quaecunque sursum moventur: ergo praeter naturam
moventur. Maior patet: nam quae ab externa moventur causa per
accidens, ab alio et non ex sui natura moventur. Minor quoque patet:
cum enim corpus omne internam motus deorsum causam, nempe
gravitatem, habeat, ut contrarii motus contrariam causam habeat,
impossibile est. Ncque dicas, sicut excessus gravitatis mobilis super
gravitatem medii est per se et intrinseca motus deorsum causa, ita
defectum gravitatis mobilis, in respectu ad gravitatem medii, esse per
se et intrinsecam motus sursum causam: nam motus deorsum per se
est causa gravitas mobilis absoluta; per accidens autem est ut dicta
gravitas debeat medii gravitatem excedere, sicut per accidens est
1-2. exalationes — 3. conspecte — 4-5. questionis exitum — 8. externam sui omnibus — 9. dubitet: verum talem — 15. senctentiam — 30-31. dicta causa gravitas —
- ↑ In margine, con richiamo a questa parola, è scritto: «ultima».