Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
de motu. | 355 |
Haec sunt ex quibus satis manifestum esse potest, motum a medio, ut motus est, nulla vel ad mobile vel ad media, per quae fit motus, ratione habita, naturalem esse non posse. Ut autem argumenta quae ex parte mobilis sumuntur explicari possint, prius corpora gravitatem habere, est videndum.
Gravitatis corpus nullum expers esse, contra Aristotelis opinionem.
De levi hucusque ne verbum quidem diximus, sed tantum de gravi
et minus gravi; quare, iurene an iniuria hoc a nobis factum sit, locus
hic examinandi praebet ansam. Si itaque Aristoteles et caeteri
pbilosophi pro levi accipere id quod nos minus grave appellamus contenti
essent, hanc levis appellationem nos quoque admittere non gravati
essemus: verum quia voluerunt (non contenti se pro levi id quod
minus grave est intelligere) dari etiam leve quoddam corpus, quod
tale simpliciter esset et omni careret gravitate, id cane peius et angue
abhorrentes, omnimode et funditus usque ipsum leve evertere conati
sumus. Quapropter, in hoc antiquorum opinionem, quam frustra
Aristoteles 4° Caeli destruere tentat, sequentes, Aristotelis eo loci tum
confutationes, tum etiam suas confirmationes, confutata quidem
confirmando, confirmata vero confutando, examinabimus; et hoc tunc
praestabimus, cum Aristotelis opinionem exposuerimus.
Voluit itaque Aristoteles, dari aliquod corpus quod simpliciter gravissimum esset, quod nullo unquam modo leve posset dici et quo nihil gravius haberi posset; similiter, et dari huic contrarium, quod simpliciter leve esset, nullam in se gravitatem habens, et quo nihil levius inveniri posset. Et primo quidem, gravissimum definiens, sim-
6. conctra – 10, 12. contencti – 15. aborrentes – avertere – 16. fruxtra – 17. dextruere – tenctat –
nihil est contra nos: quia qui ita dicunt, supponunt iam ad motum sursum ligni necessariam esse extrinsecam causam, nempe aquam, quae illius proprietatem immutet; et sic per accidens lignum, quatenus scilicet est in aqua, et non per se, ascendit. Verum in motu deorsum non sic se habet: nam motus deorsum a medio non solum non [non solum non sostituito a nedum] iuvatur, verum etiam a quocunque medio aut omnino impeditur aut saltem retardatur, ut inferius demonstrabimus. Verum prò nunc satis nobis sit opinionem nostram tetigisse: et ad ea explicanda procedamus, ex quibus deinde sententiae nostrae commodius et clarius confirmationem haurire [il ms.: aurire] possimus. Et prius quidem ostendamus, gravitatem habere corpora omnia».