Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/357

354 de motu.

distantia intelligi nequeat. Caret itaque sursum termino; ergo sursum nihil moveri potest naturaliter.

Verum dum naturalitatem a motu sursum excludimus, consideremus quam apte eadem motui deorsum accommodetur. In motu enim deorsum est terminus, nempe centrum, a quo recedi non potest quicquam eadem specie motus qua accesserat: accesserat enim motu deorsum; quod si removeri velit, sursum feretur. Longinquitas a medio est indeterminata et infinita; sed propinquitas est terminata, ab ipso nempe centro: si ergo erit aliquid hac facultate praeditum, ut medium fugiat, hoc certe in infinitum moveri aptum erit; quo quid absurdius? Rationabiliter itaque motum ad medium naturalem, a medio autem praeter naturam, esse dicemus.

Neque obiicias vulgatum illud axioma: Posito in rerum natura uno contrario, ponitur etiam reliquum: sed datur motus naturalis deorsum; ergo dabitur etiam naturalis motus sursum. Nam, dato axiomate, respondeo, primo, aliud esse dicere. Dato in natura uno contrario, datur et alterum; aliud si dicamus, Unum contrariorum est secundum naturam, ergo et reliquum, similiter, ut secundum naturam sit, est necessarium. Primum concedimus, secundum negamus. Datur itaque motus deorsum in natura; datur etiam in natura motus sursum, eius contrarium. Quod si addas, Motus deorsum est secundum naturam, ergo motus sursum erit secundum naturam; hoc negatur. Immo, argumentum retorquentes, ita argumentabimur: Dato uno contrariorum in natura, datur etiam alterum; sed in natura datur motus unus naturalis deorsum; ergo dabitur illius oppositum, qui erit motus praeternaturalis sursum.1

1. dixtantia – 4. accomodetur – 9. cenctro


  1. Da «immo» a «praeternaturalis sursum» nell'autografo è sottolineato. Quanto poi segue, fino al termine del capitolo, è sostituito marginalmente al brano che riproduciamo qui appresso, e che fu cancellato dall'Autore: «Ex parte autem mobilis sic arguo. Illud naturaliter movetur, quod externae causae auxilio non eget, sed internam sui motus causam habet: at nullum corpus internam motus sursum causam habet: ergo nullum corpus sursum naturaliter moveri potest. Maior patet: nam quae ab externa moventur causa, per accidens ab alio, et non ex sui natura, moventur. Minor etiam patet: nam omne corpus internam causam liabet motus deorsum, quae est gravitas; ergo non potest habere causam intrinsecam motus sursum, quae causae lationis deorsum contraria esse deberet. Quod autem corpus omne gravitatem liabeat, inferius demonstrabitur. Neque dicas, gravitateli! et, ob id, causam motus deorsum immutari a medio in causam motus sursum; ut cum lignum, quod suapte natura aptum est ferri deorsum, in aqua tamen, leve factum, ascendit. Hoc enim