Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
352 | de motu. |
erit minus grave quam aqua: quod est contra hypothesim; posuimus enim corpus a aqua minus grave. Quare constat, impossibile esse corpora medio aliquo minus gravia posse demergi tota; quare etiam multo minus poterunt deorsum moveri.
His itaque demonstratis, indubitanter primam propositionis partem, quam demonstrandam suscepimus, asserere possumus: nempe, impossibile esse aliquid deorsum moveri, medium per quod ferri debet in gravitate non excedens. Secundam autem partem, nempe corpora, quaecunque medio graviora fuerint, in eo, nisi impediantur, necessario descendere, ex dictis similiter confirmatam habebimus. Primo, enim, ita confirmabitur: sunt quaedam quae moventur deorsum, ut quotidie videmus; et quae moventur deorsum, necessario medium gravitate excedunt: ergo, convertendo, quaecunque medium gravitate excedunt, deorsum movebuntur. 2°: si quae gravitate medium excedunt non moventur deorsum, aut supernatabunt medio, aut ita demergentur ut non adhuc descendant. Si non demerguntur, erunt, contra hypothesim, medio minus gravia: quod si tota demergantur, ita tamen ut non adhuc deorsum ferantur, erunt aeque gravia ac medium; quod similiter est contra id quod positum est: restat ergo, ut necessario deorsum moveantur. Quae omnia cum ita se habeant, verissime nobis attestantur, causam motus naturalis deorsum esse excessum gravitatis mobilis super gravitatem medii per quod fertur: quod confirmandum susceperamus.
Postquam autem hactenus, quoad licuit, causam naturalis motus deorsum investigavimus et explicuimus, ut inventionem causae motus sursum aggrediamur, superest. Verum, quia sententiae nostrae de motu sursum longe aliae sunt ab illis quae de ipso ab Aristotele et Peripateticis traditae sunt, antequam illius causam inquiramus, primo, contra Peripateticorum opinionem, motum sursum omnem praeternaturalem esse, demonstrabimus.
Motum sursum nullum naturalem esse.
Ut igitur hanc nostram opinionem commodius explicare et
confirmare valeamus, inspiciendum est, quaenam conditiones motui alieni
1. ypotesim — 16. descendunt — 17. ipotesim — 24. actenus — 26. senctentiae — 29-30. preternaturalem —