Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
350 | de motu. |
se aeque gravia tunc esse, cum, existentia aequalia in mole, aeque ponderant: quare si aliquod fuerit corpus quod cum tanta aqua, quanta est sua moles, aeque ponderet, illud aeque grave erit ac aqua.
Solida corpora quaecunque aeque gravia fuerint ac aqua, in aquam demissa, demerguntur quidem tota, non tamen adirne deorsum feruntur,
Intelligatur itaque corpus aliquod aeque grave ac aqua, sitque illud
in quo ef; aqua autem sit aohc, secundum superficiem aobc antequam
corpus ef in eam demittatur: dico solidum ef, in aquam demissum,
demergi quidem totum, non tamen adhuc
deorsum ferri. Demittatur itaque; et, si fieri potest,
non demergatur totum, sed illius aliqua pars
ex aqua extet, quae sit pars e. Necessarium
itaque est, dum solidum ef demergitur, aquam
attolli: locus enim, in quem intrat solidum, ut
aqua evacuetur oportet. Dum itaque solidum
demergitur, attollatur aqua usque ad
superficiem st; et, si fieri potest, in hoc statu maneant
tum aqua tum solidum. Et quia solidum ef premens gravitate sua extulit
aquam so, non erit aqua so gravior solido ef; positum est enim,
graviora a levioribus non posse attolli: verum neque erit etiam solidum ef
gravius aqua so; nam, si gravius esset, adhuc premeret et attolleret,
et, quod consequens est, demergeretur amplius, cum tamen ponatur
in hoc statu consistens: restat ergo ut tanta sit gravitas qua aqua so
resistit ne amplius attollatur, quanta est gravitas qua solidum ef premit
et aquam attollit. Premit autem solidum tota sua gravitate, aqua
autem similiter so tota sua gravitate resistit; ergo gravitas solidi ef
aequatur gravitati aquae so. Eursus: moles aquae so est minor mole
totius solidi ef; nam aequatur moli tantummodo quae sub aqua est
demersa. Patet enim hoc: nam tanta moles aquae de loco, in quem so
intravit solidum, expulsa fuit, quanta est moles solidi quae demersa
est; ergo moles aquae so aequatur moli partis solidi demersae, nempe
parti f. Sunt itaque 2 corpora, aqua so unum, alterum solidum ef
2. tancta —