Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
348 | de motu. |
vitate: unde si 2 frustra, argenteum unum, chalybeum alterum, invenianius, quae, in mole aequalia, in gravitate quoque congruant, ista vere aeque ponderare dicenda erunt. Unde lignum aeque ac plumbum gravare, dicendum non est: frustrum enim ligni cum plumbi frustro aequeponderans, in mole plumbeum frustrum longe excedet. Deinde, illud alio gravius est nuncupandum, cuius accepta moles, alterius moli aequalis, ea gravior comperiatur: ut, verbigratia, si ex plunibo et ligno moles duas inter se aequales accipiamus, sitque plumbi moles gravior, tunc plumbum ligno esse gravius, merito asseremus. Quare, si ligni frustrum, quod cum plumbi frustro aequeponderet, ponamus, non tamen lignum aeque ac plumbum grave est censendum: plumbi enim molem longe a ligni mole excedi inveniemus. Converso demum modo de minus gravibus est censendum: minus nanque grave statuendum est illud, cuius pars accepta, alterius parti in mole aequalis, in gravitate minor extiterit; ut, si solida duo, ligneum unum, plumbeum alterum, quae in mole aequalia sint, capiamus, minus autem lignum gravet quam plumbum, tum lignum plumbo minus esse grave, est asserendum.
Haec sunt quae de terminorum definitionibus dicenda erant. Verum ut ad ea quae demonstranda sunt commodius descendere possimus, ponatur axioma hoc: scilicet, id quod gravius est a minus gravi, si cetera sint paria, non posse attolli. Verum, ad ea quae dicenda sunt, egemus etiam sequenti lemmate.
Lemma ad sequentia.
Gravitates inaequalium molium corporum aeque gravium eam
inter se habent proportionem, quam ipsae moles.
Sint itaque aeque gravium corporum moles inaequales a, b, quarum maior sit a; erit iam a gravior ipsa b. Sit itaque ipsius a gravitas c, ipsius vero b sit gravitas d: dico, eandem proportionem habere c gravitatem ad gravitatem d, quam habet a moles ad molem b. Multiplicentur enim moles a, b secundum quascunque multiplicationes; sitque molis a multiplex moles efg, molis autem b multiplex sit moles hk, ita tamen ut moles efg molem hk excedat: et quoties moles efg est multiplex ipsius a,
1. calibeum — 4. plumbi fruxtrum — 5, 10. fruxtr.... — 25. gravium sunt eam —