Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
de motu. | 333 |
vitas: quod si etiam concederetur, eius velocitatem semper intendi in infinitum, non tamen ad infinitam velocitatem deveniendum esset.
Ex his quae hactenus scripta sunt, facile erit unicuique causam invenire, cur gravia in suis naturalibus motibus non servent proportiones illas quas, cum de hoc ageremus, illis assignavimus; proportiones, inquam, suarum gravitatum, quas habent in medio per quod moventur. Cum enim in principio motus non secundum gravitatem suam moveantnr, cnm a virtute contraria impediantur, mirum profecto non erit, si gravitatnm proportiones non servent celeritates; imo vero, qnod certe mirabile videtur, leviora gravioribns citius in principio descendant. Cuius mirabilis effectus causam etiam alii assignare tentarunt; quam, eo quod non sint assecuti, capite sequenti confutabimus, veramque causam afferre conabimur. #lem opinionem: quod quidem capite sequenti exequemur.
Caput . . . .
in quo causa assignatur, cur minus gravia in principio sui motus naturalis velocius moveantur quam graviora.
Non minus venusta certe quam difficilis extat haec quaestio: cuius
solutionem alii quoque explicare tentarunt, ut Averroes et qui eum
secuntur; at, quae mea est opinio, in vanum laboraverunt, deformes
quasdam hypotheses statuendo. Dicunt enim,1 aërem in propria regione
gravem esse; ex quo sequitur, ea quae plus aëris habuerint, in loco
aëris graviora esse (et haec etiam est opinio Aristotelis): ex quo fit,
quia, verbigratia, lignea sphaera plus in se aëris habet quam plumbea,
ut habeat tria gravantia, nempe aërem, aquam et terram; plumbum
vero, quia modicum in se aëris habet, quasi 2 tantum gravantia
habeat: unde fit, ligneam sphaeram citius descendere quam plumbeam.2
Dicunt etiam, hoc non contenti, plumbum rarum ideo denso ferro esse
gravius in aëre, quia plures partes aëris sunt in raro plumbo quam
in denso ferro. Haec solutio quot et quantas difficultates habeat,
3. actenus — 17-18. cuius causam solutionem — 20. quedam ypoteses — 25. tantum gravia — 26. plumbea — 29. solutio quod et —