Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/330


de motu. 327

sum moveretur; quod si esset minor, iam descenderet. Suppone, secando, idem mobile ab aequalibus virtutibus per aequalia temporis spatia in eodem loco substineri posse. Tunc sic insto: si in puncto reflexionis, ut cum lapis a motu sursum violento ad motum deorsum convertitur, datur quies, quae aliquod temporis spatium duret, dabitur et per idem tempus aequalitas inter vim impellentem et gravitatem resistentem: quod quidem est impossibile, cum vim impellentem continue remitti capite superiori sit demonstratum; est enim motus, quo lapis ex levi per accidens ad gravitatem movetur, motus unus continuus, sicut dum ferrum ex calore movetur ad frigiditatem: non ergo quiescere poterit lapis. Amplius: moveatur lapis ex a in b violenter, ex b in a naturaliter; si, ergo, lapis in b per aliquod temporis spacium quiescit, sit tale tempus, cuius extrema momenta sint cd. Si ergo mobile quiescit tempus cd, ergo virtus extrinseca impellens aequalis est gravitati mobilis per tempus cd: sed naturalis gravitas semper est eadem: ergo virtus in momento c est aequalis virtuti in momento d. Estque idem lapis, idemque locus; ergo per aequalia temporis spacia a virtutibus aequalibus substinebitur: sed virtus in momento c per cd tempus substinet: ergo virtus in momento d substinebit eundem lapidem per spacium temporis acquale spacio cd. Quiescet igitur lapis per duplum temporis cd: quod est inconveniens; ponebatur enim quiescens solum per tempus cd. Eadem vero argumentandi ratione servata, demonstrabitur etiam, lapidem in b semper quiescere. Neque perturberis ab hoc, quod, scilicet, si aliquando gravitas et virtus impellens aequantur, debeat etiam mobile aliquando quiescere: nanque aliud est dicere, mobilis gravitatem aliquando ad aequalitatem cum vi impellente devenire; aliud vero, eam in tali aequalitate per temporis spatium commorari. Hoc autem inde fit manifestum: nam, cum mobile movetur, eo quod (ut dictum est) virtus impellens semper remittitur, gravitas vero intrinseca semper eadem manet, sequitur necessario ut, antequam ad proportionem aequalitatis pervenerint, innumerae aliae proportiones intercedant: attamen vim et gravitatem in aliqua istarum proportione per aliquod tempus manere, est impossibile; cum demonstratum sit, nunquam virtutem impellentem per aliquod temporis spacium in eodem statu consistere,

2. ab eadem aequalibus — 9. leve — 12. in a; si ergo — 13. spacium, sit — 36. impellente