Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
30 | iuvenilia. |
perfectionem: essentialem alteram, alteram accidentalem. Dico, iam primo, omnes res mundi potuisse fieri a Deo meliores perfectione accidentali; nam potuisset Deus efficere hominem sapientiorem, etc.: ratio est, quia neque repugnat Deo habenti virtutem infinitam, neque rei, potuisse etc. [Conclusio 2a]Dico, 2o, Deum non potuisse efficere creaturas perfectiores essentialiter quam sint. Probatur: quia essentiae rerum consistunt in indivisibili: ad hoc facit exemplum D. Thomae, ubi supra, de quaternario numero qui non potest augeri vel minui nisi mutetur, desumptum ex Aristotele in Met., qui dixit ita se habere essentias sicut et numeros. [Ad argumentum.]Ad argumentum respondeo, res omnes creatas optimas esse, collatas ad universum, non autem secundum se consideratas, propter ordinem decentissimum illis a Deo tributum in quo rerum omnium bonum consistit: quo fit ut si unum aliquod, ex his quae sunt in universo, esset melius, corrumperetur proportio totius orbis; sicut si una chorda1 plus intenderetur, corrumperetur testudinis melodia.
[Quaeres 4o]Quaeritur, 4o, an mundus sit perfectus. Videtur non esse: tum quia in illo reperiuntur monstra et defectus, tum quia non semper habet suas species actu existentes, tum quia illi possunt addi multae species perfectiores; quae omnia imperfectionem declarant. [Not perfectum dupliciter.]Adverte, pro solutione, aliquid posse dici perfectum dupliciter: vel simpliciter, vel secundum quid. Perfectum simpliciter, dicitur illud cui nihil addi potest in perfectione; perfectum secundum quid, illud est quod in suo quidem genere est perfectum, non tamen habet perfectionem omnem possibilem. [Not. 2o universum quadrifariam]Adverte, 2o, universum quadrifariam accipi posse: vel pro aggregato ex Deo, intelligentiis, orbibus caelestibus, et sublunaribus; vel pro aggregato ex dictis, excepto Deo; vel pro aggregato ex corporibus caelestibus, et sublunaribus; vel, demum, pro aggregato ex sublunaribus tantum. [Conclusio pa.]Dico, iam primo, mundum primo modo acceptum simpliciter, esse perfectum, cum Deum complectatur sub se perfectissimum etc. [Conclusio 2a.]Dico, 2o, mundum in tribus aliis acceptionibus, esse quidem perfectum secundum quid, non tamen simpliciter. Probatur prima pars, quia, ut etiam docet Aristoteles t. 4 huius libri, universum in sua integritate est perfectum, propterea quia continet omnia entia, contingentia et necessaria, corruptibilia et incorruptibilia, corporata et incorporata, et demum quia sapientissimus Deus, nisi perfectum illum procreasset, in suo opere fuisset imperfectus. Probatur
- ↑ 15. corda —