Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/320


de motu. 317

necessarium enim est ut, si quis currentem ad easdem partes, ad quas currit, impellere voluerit, ut velocius eo currat, et ad easdem partes, ad quas currens, concitetur. Hoc autem in naturali mobili non accidit, imo aër ad contrarias partes movetur: ut si sphaera abc descendat, circumfluus aër, ex partibus b, c ad terga mobilis a decurrens, sursum, respectu motus sphaerae deorsum, movebitur. Quod etiam ipsi fatentur, dum dicunt medium motui resistere, quia est scindendum: si ergo scindendum est medium, non certe medium ad easdem partes, ad quas mobile, movebitur. Ergo aut quiescet, aut ad contrarias, aut saltem tardius, si velimus ad easdem moveri, quam mobile, movebitur: quod cum ita sit, quomodo motum iuvabit? 4°: isti causam per se motus accelerationis non quaerunt, sed tantum causam per accidens adducunt; per accidens, enim est, quod mobile in pieno moveatur, et quod illius velocitas aut impediatur aut iuvetur a medio: nos autem quaerimus, cur mobile naturale, ut naturaliter movetur a propria gravitate, nulla habita ratione medii, velocius in fine quam in medio, et hic quam in principio, moveatur; et quomodo de ratione motus necessarium sit, in principio segniorem esse. Haec centra huius opinionis sequaces.

Alii dixerunt, mobile ideo in fine velocius moveri, quia pauciores medii partes sunt illi scindendae; et ideo, cum minorem habeat resistentiam, velocius ferri crediderunt. Verum ridicula, nedum falsa, est haec sententia: nam, si hoc esset verum, sequeretur, lapidem ab altissima turri descendentem tardius in medio turris moveri, quam si idem ab humillimo loco in terram decideret, et ob id minorem etiam ictum facere. Quod ut clarius intelligatur, sit linea abc, sitque ac longe maior quam cb: dico igitur quod si ex a descenderet lapis, tardius moveretur cum esset circa c, quam, si idem lapis ex c dimitteretur, prope b; quia, scilicet, pauciores partes aëris mobili scindendae essent cum esset circa b, ex c demissus, quam cum esset circa c, ex a veniens. Addi etiam potest, quod lapis descendens ex a eodem impetu in terram irrueret, quo si ex c descenderet: et ratio est quia, ex a descendens, quando erat paulo sub c, non velocius movebatur quam ex c descendens, cum esset paulo sub c, quia non pauciores tunc restabant scindendae partes aëris quam nunc; ex qua scis-

14. querunt