Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
de motu. | 315 |
non autem plures et interruptos, ut credidit Aristoteles. Quod cum ita sit, nec motus violentus infinitus sit, sequitur necessario, virtutem illam, a proiciente impressam, continue in proiecto remitti; nec posse dari in eo motu duo puncta temporis, in quibus eadem virtus motiva sit et non debilior. Quod ut adhuc clarius appareat, hac utar demonstratione: supponendo prius, idem mobile ab eadem virtute, in eodem medio et super eandem lineam, eadem cum velocitate moveri. Hoc supposito, sit linea, super quam fit motus, linea ab; et motus fiat ex a in b; et, si fieri potest, inveniantur in linea ab duo puncta in quibus eadem sit virtus impellens, sintque c, d. Quia igitur tam in c quam in d eadem est virtus motiva et idem est medium, idemque est mobile et eadem linea in qua fit motus, ergo mobile ex puncto d eadem velocitate movebitur, qua ex puncto c motum est: verum ex puncto c ita motum est, ut ex c ad b eadem semper velocitate latum sit, nec virtus debilior evasit: ergo ex d quoque, per lineam aequalem lineae cd, eadem cum velocitate ciebitur, eadem manente virtute impressa. Non enim maior est ratio cur ex c in b eadem maneat virtus, non autem ex d in linea, versus b, aequali lineae cd; cum eadem sit virtus, idem mobile, idem medium, eademque linea motus. Quare, eadem argumentatione repetita, demonstrabitur, motum violentum nunquam remitti, sed eadem velocitate semper et in infinitum ferri, eadem semper manente virtute motiva: quod certe absurdissimum est: non ergo verum est, in motu violento posse et duo puncta assignari, in quibus eadem maneat virtus impellens. Quod demonstrandum fuit.
Caput ....
in quo eausa aceelerationis motus naturalis in fine, longe alia ab ea quam Aristoteliei assignant, in medio affertur.
Magis certe inventu quam explicatu difiicilis est causa, cur
naturalis motus velocitas in fine augeatur; eamque aut nullus hucusque
invenit, aut, siquis interdum eam innuit, mancam quidem et
defectuosam tradidit, et quae etiam a communibus philosophis recepta non
1. interrupti – 3, 16. impraess.... – 6. suponendo – 9. inveniant – 10. eandem – sit motus virtus – 12. puncto d tanta eadem – 13-14. puncto ita – 14. latum est – 17. eadem sit maneat – 29. invenctu –